Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
51 33
52 34
53 35
54 36
55 37
56 38
57 39
58 40
59 41
60 42
< >
page |< < (19) of 393 > >|
VIII. Hæc, inquam, cùm ab experientia confirmentur, neque tamen
ei
magis, quam ratiociniis noſtris conſentiant, cauſis tamen adſcribun-
tur
(à quibuſdam) nedum diverſis, at prorſus adverſis.
Quòd enim
vitrum
_e.
g_. radios intra corpus ſuum receptos, ejúſque poſticæ ſuper-
ficiei
obliquius incidentes retrocedere cogat, hujuſmodi rationem exhi-
bent
:
aiunt vitrum radios faciliùs admittere, vel tranſmittere quàm
aërem
;
quin addunt aërem vi reflectendi prævalidâ pollere; quódque
proinde
qui poſt vitrum adventanti radio fit obvius aër cum reverbe-
rat
.
Quæ ratio mihi non adblanditur. Nam imprimis rei naturæ mi-
nùs
conſentanea videtur.
Quum enim aëris corpus ex æthere puro
maximam
partem, è corpuſculis terrenis, &
ex halitibus aqueis con-
ſtare
totum videatur;
ex his partibus æther, opinor, non minùs
promptè
quàm vitrum radios tranſmitti;
aqua vero ſaltem (ex illo-
rum
, quibuſcum diſputamus, ſententiâ) tantillo difficiliùs;
adeóque
neutiquam
harum alterutri dicta reflectio jure videtur attribuenda;
terreſtres autem particulæ (quæ præ reliquis etiam pauciores videntur,
&
rariùs interſperſæ, præſertim in aëre ſudo ſummíſque; montium ex-
celſorum
jugis) ſunt opacæ, nec lucem admittunt, aſt eam in omni-
cunque
pariter incidentiâ rejiciunt;
adeò ut nec ad has quam reſpici-
mus
lucis inflectio propriè ſpectet;
ergò nihil ſubeſſe videtur cauſæ, cur
aër
(præ vitro) ingruenti luci potentiùs obſiſtat.
Addo; ſi talis aëri vis
reflexiva
competat, &
vera ſit, quam hi Philoſophi memorato Phæ-
nomeno
cauſam adſignant, conſequi videtur, ut nulla prope Horizon-
tem
Stella conſpici poſſit (admiſſo ſaltem hoc, non inverecundo reor,
ut
pleriſque viſum erit, poftulato;
quòd purus Æther, naturale lucis
vehiculum
, aëreæ regioni ſuprajectus haud mînùs facile quàm vitrum
aut
aqua radios intromittet.)
Sit enim C terræ centrum, O oculus,
S
viſibile punctum longinquum, ceu ſtella, ſitum in Horizonte;
per
11Fig. 14. puncta verò C, O, S trajectum concipiatur planum faciens in terræ ſu-
perficie
circùlum OP;
in atmoſphæræ, vel aëris circumfuſi, extima
ſuperficie
circumferentiam ZNM;
itaque cum radius quilibet, ut
SM
, vel SN (Horizontalis puta, vel ſuperior) in ſuperficiem MZ
cadens
ei incidat perquam obliquè (niſi ſaltem atmoſphæræ Semidi-
ameter
CZ præ telluris Semidiametro CO dicatur enormiter, &
in-
credibiliter
magna) cùm &
aer idcircò, juxta ſententiam quam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index