Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
< >
page |< < (3) of 393 > >|
213 _Democrito_ jam olim, ejúſque ſequaci (dicam an ſimio? ) ſuboluer@t
_Epicuro_.
Quod ſanè malim adſumere, vel ſupponere, quam poſt tot
alios operoſo niſu comprobare.
Certè (quo breviſſimè tangam hanc
quæſtionem) ſic in alia qualibet evenit ſenſione, (quidni pariter in vi-
ſu?)
non ut ſenſus in objecta feratur, ſed ut ipſa ſe ſenſibus imprimant;
immediato nempe contactu, vel medii cujuſdam ſeu projecti, ſeu com-
moti interventu.
Tum ratio vetat, ut ex ocello quicquam in immenſam
adeò circumquaque diſtantiam credamus emanare;
neque quod ſic
emanet in eo quidpiam aptum natum deprehendimus.
Totus enim-
vero pellucidis humoribus aut membranulis conſtat opacis, ad tranſ-
mittendam lucem, vel ad eam excipiendam, aptiſſimè, ſed ad progig-
nendam à ſe vel ejaculandam haudquaquam comparatis.
Quòd ſi lu-
cem ipſe profunderet, inſitiſque radiis attingeret objecta, quidniden-
ſiſſimis in tenebris hoc præſertim faceret, &
feles vel (Hiſtoricis ſi
placet) _Tiberii_ fieremus omnes?
Quæ, dico, lucis externæ tam indiſ-
penſabilis ad viſum neceſſitas eſſet?
συνωγας equidem Platonicæ.
Sonum audio, vim non capio.
Demum ab objectis, etiam à tergo ſitis,
circumfuſas ſpecies quas vocant, ad oculos deportari, ſuíque percep-
tionem efficere, cùm à ſpeculis, tum ab aliis innumeris perquam ob-
viis experimentis compertum habetur;
illarum igitur eſſicaciæ quidni
commodiſſimè viſionem adſcribamus?
ſatìs hæc illam quam adſumimus
vulgarem jam hypotheſin adſtruunt, quam &
totus dicendorum tenor
luculentè confirmabit.
V. Cùm verò multa viſum aſſiciant diverſimode, puta lux, lumen,
dies, crepuſculum, colores, rerum imagines, phaſmata;
nec tamen
abſque luce.
(Præſente nimirum aut prævia) quidvis horum aliquid
peragat, perſpicuum eſt lucis hîc præcipuas partes, primariam effica-
ciam fore.
Quinimo rem ſedulò penſitantes, eò deveniemus, opinor,
ut varias his omnibus adnexas apparentias non aliunde quàm ex diverſi-
modâ lucis unius operatione putemus proficiſci.
Cùm nempe lux ſit
illud quicquid ſit quod à corpore lucido (quale ſtella, ignis, flamma)
proveniens immediatè viſum afficit, lumen nil videtur aliud quàm lux
in corpuſcula quædam opaca (ſeu lucem non penitùs excipientia)
πς ωειΕΧονη interſperſa impingens, nec non ab iis in omnes undique
partes reſiliens;
quæ ſcilicet in oculum itineri ſuo expoſitum tumultu-
ariè delapſa confuſam quandam apparentiam excitat;
quàm, ſi fortior
ſit, eique prorogandæ lucens præſtò ſit, appellamus diem;
at ſi de-
bilior fuerit, ejúſque fons abſceſſerit, crepuſculum dicimus.
Etiam
color nil fermè videtur aliud, quam lux à corporibus quibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index