Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
51 33
52 34
53 35
54 36
55 37
56 38
57 39
58 40
59 41
60 42
61 43
62 44
63 45
64 46
65 47
66 48
67 49
68 50
69 51
70 52
< >
page |< < (30) of 393 > >|
4830
XVI. Hinc punctum Z erit ipſius A (reſpectu oculi uspiam conſti-
tuti) imago perfectiſſima.
Siquidem imaginis vocabulo nil aliud in-
telligo, quàm locum à quo plures radii (quot ſcilicet afficiendo viſui
ſufficiunt) ſimiliter divergere, ſeu dimanare videntur, atque cùm à
primariis objectis diffunduntur.
Proinde cujuſvis hoc modo radiantis
objecti locus apparens, vel imago facilimè determinatur.
XVII. Exhinc etiam eâdem operâ, viſùs imaginem adſpectantis axis,
ſeu reflexus principalis (iſte nimirum qui per oculi centrum (puta O)
tranſit,) &
reflectionis (quod vocant) punctum determinantur. Con-
nexa nempe recta OZ@erit axis iſte;
nec non ejus cum EF interſectio
N, punctum reflectionis.
XVIII. Quoad hoc reflectionis punctum unicam ſubjiciemus anno-
tatiunculam.
Radiante puncto A, & oculi centro O fixis manentibus
recta Catoptrica EF ponatur rectæ cuidam OP parallela, ſed alioquin
ſitu indeterminata;
erunt omnia reflectionis puncta in _Hyperbolæ_.
Sit, inquam, AP ad OP perpendicularis, & biſecentur AP in X, at-
que PO in Y;
& per X ducatur XG ad PO parallela, item per Y
11Fig. 30. ducatur YH ad AP parallela;
& XG, YH concurrant in C; tum
Aſymptotis CG, CH per ipſum O deſcripta concipiatur _Hyperbole_
ROS;
hæc per omnia reflectionum dictarum puncta tranſibit. Nam
utcunque ducta EF ad PO parallela _Hyperbolæ_ ROS occurrat ad N;
& ducantur rectæ AN, ON; dico angulnm ANE angulo ONF
æquari.
Secet enim AP ipſam EF in B; & ducatur OQ ad AB
parallela.
Et, ex _Hyperbolæ_ natura, eſt CD. CY : : YODN.
quare dividendo erit YD.
CY : : YO-DNDN; hoc eſt OQ.
CY :
: NQDN. & permutatim OQNQ : : CY. DN. item
rurſus ob CD.
CY : : YO. DN. erit componendo CD + CY.
CY :
: YO + DN. DN. hoc eſt AB. CY : : BN. DN. vel
permutando AB.
BN : : CY. DN. quare eſt OQ. NQ : : AB.
BN.
ergò rectangula triangula, OQN, ABN ſimilia ſunt; & patet
angulum ONQ angulo ANB æquari:
Q. E. D.
Mereri ſaltem vel _Hyperbolæ gratiâ_ videbatur hæc ejuſce proprietas
adnotari;
quin & Analogiæ cauſà verſus ea quæ ſequentur. Neque
de reflectionibus ad plana quicquam prætereà.
Ad refractiones
tranſeo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index