Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur
page |< < (64) of 393 > >|
8264 fecans in N; & per N ducatur KN G; hæc ipſius AN reflexa
erit.
Nam ob ANq = ACq - Vq. erit Vq = ACq - ANq.
11Fig. 89. adeóque CBq. ACq - ANq: : (CBq. Vq: :) CK. AC.
quod, è præmonſtratis, reflectioni proprium eſt. ergò liquet pro-
poſitum.
2. ltà quidem in hoc caſu; at ſi punctum A ponatur aliàs, ut ſit
AC &
lt; AN; reliquis ſtantibus, Sumendum erit intervallum AN
= √ :
ACq + Vq; ut ſit ANq - ACq = Vq. ut poſthac
conſtabit, ubi de concavis agemus.
Aliter hoc idem. Fiat 2 CK.
C B: : CB. F. & 2 CA. CB : : CB. E. ſumatúrque CQ = E
+ F.
& du@ta QN ad AC perpendicularis circulum ſecet in N.
connexæ AN, KN altera alterius reflexa erit.
hoc è ſuprà dictis
liquidò conſectatur.
At ſi fuerit AN & gt; AC; tum accipi debet
CQ = F - E;
& (reliquis nihil immutatis, utì poſtmodùm appa-
rebit) factum erit.
IV. Intra caſus hos _Problema_, ceu videtis, facilè conſtruitur;
aſt illos; alióſque ſpeciales, ſi qui ſunt, excipiendo, generaliter con-
ceptum omnino Solidum eſt, &
certè _δυσ@@νον_; vix ut aliud a
_Geometris_ hactenus attentatum difficilius reperiatur.
Et primò qui-
dem per lineam extrui, explicaríque poterit ſibi peculiarem, hoc vel
adſimili modo deſcribendam.
Connexâ CA, ſuper diametrum CA deſcribatur circulus AI C;
item ſemidiametro CA deſcribatur alter circulus AH G. tum à C
educantur rectæ quotvis CI circulum AICſecantes punctis I;
& per
A, I ductæ rectæ circulum AHGſecent punctis H;
demum per H,
&
X rectæ ducantur ipſas CI decuſſantes punctis N. per hujuſmodi
22Fig. 90. puncta quævis deſignabilia tranſibit linea, _Problematis_ expoſiti ſo-
lutioni accommodata.
Sit enim ejus, ac reflectentis circuli quævis
interſectio N (qualium certè pro reflectentis circuli magnitudine ſub-
inde quatuor, aliquando tres, modò binæ tantùm erunt) &
connecta-
tur AN.
Et quoniam angulus CIA in Semicirculo rectus eſt, erit
recta AH biſecta in I.
adeóque triangula AN I, HNIſibimet æqua-
lia prorſus &
æquiangala erunt; & ſpeciatim ang. INA = ang.
IN X. unde patet propoſitum.
V. Verùm quoniam (ut pridem admonitum) hujuſmodi conſtructi-
ones, etſi longè faciliores iis quæ per vulgò receptas lineas peraguntur,
&
_Problematum_ naturam magìs in propatulo collocantes à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index