Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (11) of 393 > >|
20411 ſingillatim ſpectantur; nihil refert quinam angulus ſtatuatur) hæc,
inquam
, è parallelogrammorum natura liquent, &
ex iis quæ
poſuimus
ſponte conſectantur;
ut nullam aliam demonſtrationem re-
quirere
videantur.
Et ſanè quoad omnes Mathematicæ {ακ}@ψΗ ſubditas
(hoc eſt utcunque quantitatem involventes) materias cùm magnâ fa-
cilitate
Theoremata perſpicere, tum ſummo eadem compendio de-
monſtrare
poterit, quiſquis contemplationi ſuæ ſubjecta cujuſcunque
generis
quanta ad analogicas magnitudines ritè congruéque novit re-
digere
.
Quòd ſi porrò velocitatis gradus continuò per ſingula tempo-
ris
inſtantia ſupponantur æqualiter adaugeri, vel imminui, à gradu
minimo
, ſeu quiete, definitum ad velocitatis gradum, vel à definito
tali
gradu ad quietem;
conſimili pacto poterit aggregata velocitas per
quamvis
ſuperficiem æqualiter à puncto creſcentem ad definitam mag-
nitudine
lineam;
vel eodem retrogradè paſſu decreſcentem, exhiberi;
ſimpliciſſimè verò, & optimè per triangulum rectilineum; ut puta per
triangulum
AEY, in quo crus AE tempus denotat;
ejúſque punctis
11Fig. I. applicatæ lineæ parallelæ BY, CY, DY, EY gradus velocitatis ſin-
gulis
inſtantibus congruos à puncto A (quod quietem, vel infimam
velocitatem
refert) ad definitum gradum lineâ maximâ EY repræſen-
tatum
æqualiter increſcentes;
vel ab eadem EY retrò ad punctum A
quietis
repræſentativum declinantes.
Sed & pari jure, quo priùs,
trigona
ABY, ACY, ADY, AEY per reſpectiva ab initio tem-
pora
decurſis ſpatiis repræſentandis inſervient.
Et conſequenter, ſi
velocitas
æqualiter à definito gradu ad gradum definitum ſupponatur
augeri
, vel diminui, repræſentabitur tam aggregata velocitas, quàm
ſpatium
ei reſpondens à figura quadrangula Trapezia, qualis eſt CYYE,
in
ſigura priùs adhibita.
Hinc, non ſecùs quàm in præcedentibus, hu-
juſmodi
motûs quem uniformiter acceleratum nomine perquam apto
_Galilæus_
nuncupavit) aſſectiones omnes præcipuæ facilimè deprehen-
dentur
, atque demonſtrabuntur;
cujuſmodi ſunt: Quòd æ quali tem-
pore
conficietur æquale ſpatium per motum à quiete uniformiter acce-
leratum
, ac per ipſum motum uniformem, modò velocitas hujus ſub-
dupla
ſit velocitatis, quam ille maximam habet.
Quòd ſpatia motu
à
quiete uniformiter accelerato peracta, ſeſe habent ut _Quadr @ta tem-_
_porum_
(vel in duplicata temporum proportione.)
Et diverſos hoc
modo
acceleratos motus comparando:
Quòd ab illis tranſacta ſpatia
habeant
rationem è rationibus temporum, &
velocitatum maxima-
rum
:
Et ſimilia talia vel his connexa, vel indè conſequentia, quæ
triangulis
conveniunt inter ſe quoad ſuas, &
quoad laterum rationes
comparatis
;
quæ ex poſitis haud diſſicilè perſpìciantur, ac

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index