Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
[61.] _Probl_. IV.
[62.] _Probl_. V.
[63.] _Probl_. VI.
[64.] _Probl_. VII
[65.] _Probl_. VIII.
[66.] _Probl_. IX.
[67.] _Probl_. X.
[68.] _Corol. Theor_. I.
[69.] _Theor_. II.
[70.] _Theor_. III.
[71.] _Theor_. IV.
[72.] _Theor_. V.
[73.] _Theor_. VI.
[74.] _Theor_. VII.
[75.] Lect. XIII.
[76.] Æquationum Series prima.
[77.] _Notetur autem_,
[78.] Series ſecunda.
[79.] Not.
[80.] Series tertia.
[81.] Not.
[82.] Not.
[83.] Series quarta.
[84.] Not.
[85.] Series quinta.
[86.] Series ſexta.
[87.] Not.
[88.] Series ſeptima.
[89.] Not.
[90.] Series octava.
< >
page |< < (51) of 393 > >|
6951 pillæ latitudinem, ipſum ſpatium KZ non ità magnum eſſe; quin inſtat
_Puncti_ poſſit cenſeri.
Quibus expenſis luculentè conſtare videtur pro-
poſitum.
XVIII. Subdo tantùm, ſi oculus uſquam intra ſpacium ZB ſtatua-
tur, viſionem indè confuſam, aut nullam evadere;
quia nempe tunc
reflexi præcipui (ſeu rectiſſimi) oculum convergentes appellent.
XIX. Ex his porrò facilè refelluntur, quæ de imaginis loco pleni-
que tradunt omnes Optici;
cum illis noviſſimus _Honor. Fabri;_ juxta
quorum doctrinam imago à puncto reflectionis tanto diſtat intervallo,
quanto punctum radians ab eodem ſemovetur;
ità quidem ut Sol ex hu-
juſmodi reflectione conſpicuus ad tantam, quantam directè ſpectatus, di-
ſtantiam (eorum inſiſtendo ſententiæ) debeat apparere.
quod im-
mane quantum experientiæ refragatur.
etenim ſi Soli exponatur _Spt-_
_culnm_ RB, (concavum, aut convexum) ſic ut ei Sol quaſi perpen-
diculariter immineat, oculúſque prope axem BC conſtituatur uſpi-
am;
ferè circa punctum Z, arbitrante ſenſu, luculenta Solis imago
ſeſe præbebit oculo conſpiciendam;
id quod juxta ratiocinium no-
ſtrum neceſſariò debuit evenire.
verùm hic error (in Opticâ capitalis,
&
quo non ablegato nulla phænomeni cujuſcunque ratio veriſimilis
conſtabit) ubique ſe objiciet refutandum.
hîc itaque pluribus parco;
pergóque verſus oculum extra radiationis axem poſitum; poſtquam
unicam hanc præcedentibus adnexam obnſervationem ſubjecero.
XX. Majoris Sphæræ portio vehementiùs urit; ut & Objectum
viſibile clariùs atque diſtinctiùs repræſentat, quàm minoris æq@alem
obtinens latitudinem portio.
Super eandem nempe ſubtenſam NV inſiſtant imparium circulo-
rum ſegmenta NBV, Nbv;
quorum axis AD; & in hoc circulo-
rum centra C, c;
conſtat ut minoris peripheriam Nbv extra majoris
NBV jacere;
ità majoris centrum C infra minoris centrum c ex-
11Fig. 69. iſtere.
biſecentur jam Semidiametri CB, cb in Z, z; ducantúrque
tangentes BT, bt;
bíſque ductæ CN, cN occurrant punctis E, e;
denuò radii PN axi paralleli ſit ad peripheriam NBV reflexus NK;
ad ipſam verò Nbv ſit ejuſdem reflexus Nk;
liquidiſſimè jam patet
quòd ſit Ne &
gt; NE; hoc eſt quòd dupla zk major ſit duplâ ZK;
adeóque ſimpla zk major ſimplâ ZK.
majoris itaque Sphæræ por-
tio ſtrictiores intra terminos illabentem lucem cogit;
adeóque po-
tentiùs operatur;
eâdemque de cauſa rem objectam illuſtriù@

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index