Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (34) of 393 > >|
22734
Nam ſumpto quovis in recta TS puncto K, & ductâ KG ad
AZ parallelâ;
quoniam verſus partes AT velocitas aſcendentis
puncti, curvam efficientis, ſemper decreſcit ab M ad O, illi verò
ex hypotheſi par velocitas puncti rectam MT gignentis haud de-
creſcit ab M ad K, ſitque tempus MG commune, erit ſpatium
GO minus quàm GK;
unde punctum K erit extra curvam. Item,
quia verſus alteras partes, velocitas deſcendentis, quo curva fit, in-
creſcit ſemper ab M verſus O;
æqualis autem ei velocitas, quâ recta
MS fit, haud creſcit ab M ad K;
idémque ſit rurſus tempus MG,
liquet rectam GO excedere rectam GK;
& idcirco punctum K ſupra
curvam exiſtere.
Quare mani@eſtum eſt omnia dictæ rectæ puncta
extra curvam exiſtere;
& eam proinde curvam contingere:
Q. E. D.
XIII. Ex hiſce ſtatim _conſectatur, hujuſmodi curvas ad unum_
_punctum ab una tantùm recta contingi._
Nam tangere ponatur recta MT curvam AMO ad M; & ſi
fieri poteſt altera MX etiam tangat.
Ergo eodem tempore, eâdem
velocitate (illâ ſcilicet, quæ puncti curvam deſcribentis ad contactum
M acquiſitæ velocitati æquatur) deſcribetur utraque recta XP, TM;
quare XP, TP æquales erunt, totum & pars: Q. E. A. Ergo
non tanget altera præter poſitam MT.
‖ _Hanc ſpeciatim de circule_
_demonſtravit Euclides;
de Sectionibus Conicis Apollonius_, de lineis
aliis alii.
Exhinc _Lucrum_ emergit haud aſpernandum, quòd eâdem
operâ _propoſitiones de tangentibus inve ſæ demonſtrantur._
Nempe ſi
determinetur angulus PMT (vel alter quiſpiam quem recta po-
ſitione data cum tangente facit ad punctum curvæ deſignatum) aut ſi
determinetur quantitas rectæ PT (vel ſimilis cujuſpiam alterius à
11_Eucl. III._ 16,
17.
puncto in data poſitione recta deſignato per tangentem interceptæ)
eo tangens determinabitur.
Et permutatim, ſi tangens ſitu deter-
22_Apoll. I._ 32, 33,
34, 35, 36.
minetur, angulorum atque linearum ejuſmodi quantitas indè digno-
ſcetur.
Adeóque parcetur operæ, qualem inſumpſerunt plerique
tales propoſitiones inverſas demonſtrandi.
Quod & eo magìs ob-
ſervatu dignum eſt, quia ſæpe talium inverſarum propoſitionum
una quàm altera longè promptiùs invenitur, atque faciliùs demon-
ſtratur.
Cujus obſervationis, niſi longiùs evagari nollem, in promptu
forent _Specimina_.
XIV. E dictis infertur puncti deſcendentis velocitates in duobus
quibuſvis deſignatis curvæ punctis ad ſe proportionem habere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index