Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
31
31 (13)
32
32 (14)
33
33 (15)
34
34 (16)
35
35 (17)
36
36 (18)
37
37 (19)
38
38 (20)
39
39 (21)
40
40 (22)
< >
page |< < (17) of 393 > >|
3517 cujuſmodi quippe de cauſis diaphanum ſubinde forſan evaſurum eſt
opacum, &
inſtar opaciradios valebit repercútere; ceu quando lapis
in aquam impingit obliquè;
cùm hydrargyro ſubſtracto vitrum mu-
nitur.
Dum lapis _e. g._ obliquè impingit ſuperficiei EF (cui parallela
OQ) per lineam AB;
tota linea BQ ad fundum OQ protenſa
venienti repugnabit, auxilii quoque nonnihil conferente fundo OQ;
neque mirum fuerit, ſi major hic renitentia deprehendatur, quam ubi
radius alter MBP perpendiculariús incurrit, quando major ſit BQ,
quam BP.
] At nos ſecluſis iſtis medium velut interminatum, in om-
nes partes æqualiter reſiſtens, abſolutè perſpicuum, &
radios ex ſe
non reſpuens accipimus;
quibus ſuppoſitis perpetuò, quod dixi, ra-
dius, obliquitate quâpiam incidentiæ nil vetante, medium denſius pe-
netrabit.
Verum in alterò caſu, cùm de medio denſiori lux rarius in-
currit, non ſemper ea medium hoc permeabit.
Nam ſi magna ſatìs
fuerit obliquitas;
ſubinde radius inflexus ſupra ſuperficiem EF at-
tolletur, angulúſque (qui dicitur) refractus, aut inflexus rectum ex-
ſuperabit;
quinimò fieri poteſt ut ipſum exæquet. Sit in exemplum
primò inclinatio graduum 45, vel ſemirecta;
Et ZB ad ZD ſe habe-
at ut quadrati diameter ad ſuum latus quæ fermè proportio radiorum
ex aqua in aerem tranſeuntium, experientiâ conteſtante, rationem
11Fig. 12. metitur) radius velut in ipſam EF refringetur, aut eam ſtringens pro-
cedet.
Eſt enim Z δ (æqualis ipſi ZD) jam ad EF perpendicularis,
adeoque δ κ arcum δ D contingens ipſi EF congruet.
Unde patet
obiter, id quod ſuperiùs inſinuatum, non univerſim conſtare, quòd
radius à quo loco medii unius in aliud proceſſit, ad eundem retrogra-
dus accedet.
Hoc enim ſaltem in caſu radius AB refringitur in β α ſu-
perficiei media dirimenti parallelam;
veruntamen qui per α β progre-
ditur minjmè recedet ad BA, nec ullam, ut manifeſtum eſt, omninò
refractionem patietur.
Sed hic caſus tantùm unus, & quaſi pro nullo
cenſeri poteſt.
Quod ſi, ſervatâ quoad denſitatem eâdem proportione,
22Fig. 13. radius AB paullò magis ad rectam EF inclinetur, ejus.
Refractus
ſupra ipſam EF aſſurget;
punctum quippe D rectam EF nunquam
pertinget;
& punctum B decurſâ rarius intra medium peripheriâ
B β in denſum remeabit;
in quo proinde rurſus, circulatione ſuâ di-
miſſà, per tangentes β α, δ κ ferentur;
adeò quidem ut radius ABCD
jam reflecti videatur, quatenus medium denſius haud penetrat totus,
vel egreditur.
VI. Nec ineptè quidem (etſi quodammodò, velutíque primariò, ſit
refractio) reflectionis nomen adſciſcit hæc actio, quatenus &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index