Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15 (III)
16
16 (IV)
17
17 (V)
18
18 (VI)
19
19 (VII)
20
20 (VIII)
< >
page |< < (IV) of 389 > >|
16IV
Hæc omnia me permoverant jam ab initio, ut no-
vam Operis editionem curarem:
accedebat illud,
quod Viennenſia exemplaria non ita facile extra Ger-
maniam itura videbam, &
quidem nunc etiam in reli-
quis omnibus Europæ partibus, utut expetita, aut
nuſpiam venalia proſtant, aut vix uſpiam:
ſyſtema
vero in Italia natum, ac ab Auctore ſuo pluribus hic
apud nos jam diſſertationibus adumbratum, &
caſu
quodam Viennæ, quo ſe ad breve tempus contulerat,
diggeſtum, ac editum, Italicis potiſſimum typis, cen-
ſebam, per univerſam Europam diſſeminandum.
Et
quidem editionem ipſam e Viennenſi exemplari jam
tum inchoaveram;
cum illud mihi conſtitit, Vien-
nenſem editionem ipſi Auctori, poſt cujus diſceſſum ſuſ-
cepta ibi fuerat, ſummopere diſplicere:
innumera ob-
repſiſſe typorum menda:
eſſe autem multa, inpri-
mis ea, quæ Algebraicas formulas continent, admodum
inordinata, &
corrupta: ipſum eorum omnium corre-
ctionem meditari, cum nonnullis mutationibus, quibus
Opus perpolitum redderetur magis, &
vero etiam ad-
ditamentis.
Illud ergo ſummopere deſideravi, ut exemplar ac-
quirerem ab ipſo correctum, &
auctum, ac ipſum edi-
tioni præſentem haberem, &
curantem omnia per ſeſe.
At id quidem per hoſce annos obtinere non licuit, eo
univerſam fere Europam peragrante;
donec demum
ex tam longa peregrinatione redux huc nuper ſe con-
tulit, &
toto adſtitit editionis tempore, ac præter cor-
rectores noſtros omnem ipſe etiam in corrigendo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index