Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
121
121 (69)
122
122 (70)
123
123 (71)
124
124 (72)
125
125 (73)
126
126 (74)
127
127 (75)
128
128 (76)
129
129 (77)
130
130 (78)
< >
page |< < (120) of 389 > >|
172120THEORIÆ
257. Atque hic illud quidem accidit, quod in numerorum
11Similis diffi-
cultas in ſum-
ma, & multi-
plicatione plu-
rium numero-
rum, & in vi
compoſita ex
pluribus: me-
thodus compo-
nendi ſimul o-
mnes.
ſumma, &
multiplicatione experimur, ut nimirum quocunque
ordine accipiantur numeri, vel ſinguli, ut addantur numero
jam invento, vel ipſum multiplicent, vel plurium aggregata
ſeorſum addita, vel multiplicata;
ſemper ad eundem demum
deveniatur numerum poſt omnes, qui dati fuerant, adhibitos
ſemel ſingulos;
ac in ſumma patet facile deveniri eodem, & in
multiplicatione poteſt res itidem demonſtrari etiam generali-
ter, ſed ea huc non pertinent.
Pertinet autem huc magis aliud
ejuſmodi exemplum petitum a compoſitione virium, in qua
itidem ſi multæ vires componantur communi methodo compo-
nendo inter ſe duas per diagonalem parallelogrammi, cujus la-
tera eas exprimant, tum hanc diagonalem cum tertia, &
ita
porro;
quocunque ordine res procedat, ſemper ad eandem de-
mum poſt omnes adhibitas devenitur.
Hujuſmodi compoſitio-
ne plurimarum virium generali jam indigebimus, &
ad abſo-
lutam demonſtrationem requiritur generalis expreſſio compoſi-
tionis virium quotcunque, qua uti ſoleo.
Compono nimirum
generaliter motus, qui ſunt virium effectus, &
ex effectu com-
poſito metior vim, ut e ſpatiolo, quod dato tempuſculo vi ali-
qua percurreretur, ſolet ipſa vis ſimplex quælibet æſtimari.
Aſ-
ſumo illud, quod &
rationi eſt conſentaneum, & experimentis
conſtat, &
facile etiam demonſtratur conſentire cum communi
methodo componendi vires, ac motus per parallelogramma, ni-
mirum punctum ſolicitatum ſimul initio cujuſvis tempuſculi
actione conjuncta virium quarumcunque, quarum directio, &

magnitudo toto tempuſculo perſeveret eadem, fore in fine ejus
tempuſculi in eo loci puncto, in quo eſſet, ſi ſingulæ eadem
intenſitate, &
directione egiſſent aliæ poſt alias totidem tempu-
ſculis, quot ſunt ipſæ vires, ceſſante omni nova ſolicitatione,
&
omni velocitate jam producta a vi qualibet poſt ſuum tem-
puſculum:
tum rectam, quæ conjungit primum illud punctum
cum hoc poſtremo, aſſumo pro menſura vis ex omnibus com-
poſitæ, quæ cum eadem perſeveret per totum tempuſculum;
punctum mobile utique per unicam illam eandem rectam ab-
iret.
Quod ſi & velocitatem aliquam habuerit initio illius
tempuſculi jam acquiſitam ante;
aſſumo itidem, fore in eo
puncto loci, in quo eſſet, ſi altero tempuſculo percurreret ſpa-
tiolum, ad quod determinatur ab illa velocitate, altero ſpa-
tiolum, ad quod determinatur a vi, ſive aliis totidem tempuſ-
culis percurreret ſpatiola, ad quorum ſingula determinatur a vi-
ribus ſingulis.
258. Huc recidere methodum componendi per parallelogram-
22Conſenſus ejus
methodi cum
communi per
parallelogram-
ma.
ma facile conſtat;
ſi enim in fig. 41 componendi ſint plures
motus, vel vires expreſſæ a rectis PA, PB, PC &
c, & in-
cipiendo a binis quibuſque PA, PB, eæ componantur per
parallelogrammum PAMB, tum vis compoſita PM cum
33Fig. 41. tertia PC per parallelogrammum PMNC, &
ita porro;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index