Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
121
121 (69)
122
122 (70)
123
123 (71)
124
124 (72)
125
125 (73)
126
126 (74)
127
127 (75)
128
128 (76)
129
129 (77)
130
130 (78)
< >
page |< < (164) of 389 > >|
216164THEORIÆ
PARS III
Applicatio Theoriæ ad Phyſicam.
358. IN ſecunda hujuſce Operis parte, dum Theoriam meam
11Agendum hic
primo de gene.
ralibus proprie-
tatibus corpo.
rum, tum de
diſcrimine in-
ter varias ſpe-
cies.
applicarem ad Mechanicam, multa identidem immi-
ſcui, quæ applicationi ad Phyſicam ſternerent viam,
&
vero etiam ad eandem pertinerent; at hic, quæ pertinent
ad ipſam Phyſicam, ordinatius perſequar;
& primo quidem de
generalibus agam proprietatibus corporum, quas omnes omni-
no exhibet illa lex virium, quam initio primæ partis expo-
ſui;
tum ex eadem præcipua diſcrimina deducam, quæ in-
ter diverſas obſervamus corporum ſpecies, &
mutationes,
quæ ipſis accidunt, alterationes, atque transformationes evol-
vam.
359. Primum igitur agam de Impenetrabilitate, de Exten-
22Enumeratio
earum, de qui-
bu agetur, &
erdo.
ſione, de Figurabilitate, de Mole, Maſſa, &
Denſitate, de
Inertia, de Mobilitate, de Continuitate motuum, de Æqua-
litate Actionis &
Reactionis, de Diviſibilitate, & Componi-
bilitate, quam ego diviſibilitati in infinitum ſubſtituo, de Im-
mutabilitate primorum materiæ elementorum, de Gravitate,
de Cohæſione, quæ quidem generalia ſunt.
Tum agam de
Varietate Naturæ, &
particularibus proprietatibus corporum,
nimirum de varietate particularum, &
maſſarum multiplici, de
Solidis, &
Fluidis, de Elaſticis, & Mollibus, de Principiis
Chemicarum Operationum, ubi de Diſſolutione, Præcipitatio-
ne, Adhæſione, &
Coaleſcentia, de Fermentatione, & emiſ-
ſione Vaporum, de Igne, &
emiſſione Luminis; ac ipſis præ-
cipuis Luminis proprietatibus, de Odore, de Sapore, de Sono,
de Electricitate, de Magnetiſmo itidem aliquid innuam ſub fi-
nem;
ac demum ad generaliora regreſſus, quid Alterationes,
Corruptiones, Transformationes mihi ſint, explicabo.
Verum
in horum pluribus rem a mea Theoria deducam tantummodo
ad communia principia, ex quibus peculiares ſingulorum tra.
ctatus pendent; ac alicubi methodum indicabo tantummodo,
quæ ad rei perquiſitionem aptiſſima mihi videatur.
360. Impenetrabilitas corporum a mea Theoria omnino ſpon-
33Impenetrabili.
tas unde in hac
Theoria.
te fluit;
fi enim in minimis diſtantiis agunt vires repulſivæ,
quæ iis in infinitum imminutis creſcant in infinitum ita, ut
pares ſint extinguendæ cuilibet velocitati utcunque magnæ, u-
tique non poteſt ulla finita vis, aut velocitas efficere, ut di-
ſtantia duorum punctorum evaneſcat, quod requiritur ad com-
penetrationem;
ſed ad id præſtandum infinita Divina virtus,
quæ infinitam vim exerceat, vel infinitam producat velocita-
tem, ſola ſufficit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index