Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
121
121 (69)
122
122 (70)
123
123 (71)
124
124 (72)
125
125 (73)
126
126 (74)
127
127 (75)
128
128 (76)
129
129 (77)
130
130 (78)
< >
page |< < (112) of 389 > >|
164112THEORIÆ tate non pendet, ſed ad maſſam potius pertinet. Quamobrem
ejus definitionem proferam ab ipſa gravitate nihil omnino pen-
dentem, quanquam &
nomen retinebo, & innuam, unde ori-
ginem duxerit;
tum demonſtrabo accuratiſſime, in quavis maſ-
ſa haberi aliquod gravitatis centrum, idque unicum, quod qui-
dem paſſim omittere ſolent, &
perperam; deinde ad ejus pro-
prietatem præcipuam exponendam gradum faciam, demonſtran-
do celeberrimum theorema a Newtono propoſitum, centrum
gravitatis commune maſſarum, ſive mihi punctorum quotcun-
que, &
utcunque diſpoſitorum, quorum ſingula moveantur ſola
inertiæ vi motibus quibuſcunque, qui in ſingulis punctis uni-
formes ſint, in diverſis utcunque diverſi, vel quieſcere, vel mo-
veri uniformiter in directum:
tum vero mutuas actiones quaſ-
cunque inter puncta quælibet, vel omnia ſimul, nihil omnino
turbare centri communis gravitatis ftatum quieſcendi, vel mo-
vendi uniformiter in directum, unde nobis &
actionis, ac reactio-
nis æqualitas in maſſis quibuſque, &
principia colliſiones corpo-
rum definientia, &
alia plurima ſponte provenient. Sed aggre-
diamur rem ipſam.
241. Centrum igitur commune gravitatis punctorum quot-
11Definitio cen-
tri gravitatis
non pendens ab
idea gravitatis:
ejus congruen-
tia cum idea
communi.
cunque, &
utcunque diſpoſitorum, appellabo id punctum, per
quod ſi ducatur planum quodcunque;
ſumma diſtantiarum per-
pendicularium ab eo plano punctorum omnium jacentium ex al-
tera ejuſdem parte, æquetur ſummæ diſtantiarum ex altera.
Id
quidem extenditur ad quaſcunque, &
quotcunque maſſas; nam
eorum ſingulæ punctis utique conſtant, &
omnes ſimul ſunt quæ-
dam punctorum diverſorum congeries.
Nomen traxit ab æquili-
brio gravium, &
natura vectis, de quibus agemus infra: ex iis
habetur illud, ſingula pondera ita connexa per virgas inflexiles,
ut moveri non poſſint, niſi motu circa aliquem horizontalem
axem, exerere ad converſionem vim proportionalem ſibi, &
di-
ſtantiæ perpendiculari a plano verticali ducto per axem ipſum;
unde fit, ut ubi ejuſmodi vires, vel, ut ea vocant, momenta vi-
rium hinc, &
inde æqualia fuerint, habeatur æquilibrium. Por-
ro ipſa pondera in noſtris gravibus, in quibus gravitatem con-
cipimus, ac etiam ad ſenſum experimur, proportionalem in ſin-
gulis quantitati materiæ, &
agentem directionibus inter ſe pa-
rallelis, proportionalia ſunt maſſis, adeoque punctorum eas con-
ſtituentium numero;
quam ob rem idem eſt, ea pondera in di-
ſtantias ducere, ac aſſumere ſummam omnium diſtantiarum o-
mnium punctorum ab eodem plano.
Quod ſi igitur reſpectu
aggregati cujuſcunque punctorum materiæ quotcunque, &
quo-
modocunque diſpoſitorum ſit aliquod punctum ſpatii ejuſmodi,
ut, ducto per ipſum quovis plano, ſumma diſtantiarum ab illo
punctorum jacentium ex parte altera æquetur ſummæ diſtantia-
rum jacentium ex altera;
concipiantur autem ſingula ea pun-
cta animata viribus æqualibus, &
parallelis, cujuſmodi ſunt vi-
res, quas in noſtris gravibus concipimus;
illud utique

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index