Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
121
121 (69)
122
122 (70)
123
123 (71)
124
124 (72)
125
125 (73)
126
126 (74)
127
127 (75)
128
128 (76)
129
129 (77)
130
130 (78)
< >
page |< < (172) of 389 > >|
224172THEORIÆ loci, ac temporis relationibus perſecutus ſum in memoratis diſ-
ſertationibus, quas hic in fine ſubjicio.
375. Ex extenſione oritur figurabilitas, cum qua connecti-
11Figurabilitas
orta ab exten-
ſione: quid ſit
figura, & quam
vaga, & incerta
fit ejus idea et-
iam in commu-
ni ſententia.
tur moles, &
deſitas ſuppoſita maſſa. Quoniam puncta di-
ſperguntur per ſpatium extenſum in longum, latum, &
pro-
fundum;
ſpatium, per quod extenduntur, habet ſuos terminos,
a quibus figura pendet.
Porro figuram determinatam ab ipſa
natura, &
exiſtentem in re, poſſunt agnoſcere tantummodo in
elementis ii, qui admittunt elementa ipſa ſolida, atque com-
pacta, &
continua, & qui ab inextenſis extenſum continuum
componi poſſe arbitrantur, ubi nimirum tota illa materia ſu-
perficie continua quadam terminetur.
Ceterum in corporibus
hiſce, quæ nobis ſub ſenſum cadunt, idea figuræ, quæ vi-
detur maxime diſtincta, eſt admodum vaga, &
indefinita, quod
quidem diligenter expoſui agens ſuperiore anno de figura Tel-
luris in diſſertatione inſerta poſtremo Bononienſium Actorum
tomo, in qua continetur Synopſis mei operis de Expeditione
Litteraria per Pontificiam ditionem, ubi ſic habeo:
Inprimis hoc
ipſum nomen figuræ terreſtris, quod certam quandam, ac deter-
minatam ſignificationem videtur habere, habet illam quidem ad-
modum incertam, &
vagam. Superficies illa, quæ maria, &
lacus, &
fluvios, ac montes, & campos, valleſque terminat,
eſt illa quidem admodum, nobis ſaltem, irregularis, &
vero et-
iam inſtabilis:
mutatur enim quovis utcunque minimo undarum,
&
glebarum motu, nec de bac Telluris figura agunt, qui in fi-
guram Telluris inquirunt:
aliam ipſi ſubſtituunt, quæ regula-
ris quodammodo ſit, ſit autem illi priori proxima, quæ n imirum
abraſis haberetur montibus, collibuſque, vallibus vero oppletis.
At bæc iterum terreſtris figuræ notio vaga admodum eſt, & in-
certa.
Uti enim infinita ſunt curvarum regularium genera, quæ
per datum datorum punctorum numerum tranſire poſſint, ita infi-
nita ſunt genera curvarum ſuperficierum, quæ Tellurem ita am-
bire poſſint, atque concludere, ut vel omnes, vel datos contin-
gant in datis punctis montes, colleſque, vel ſi per medios tranſi-
re colles, ac montes debeat ſuperficies quædam ita, ut regularis
ſit, &
tantundem materiæ concludat extra, quantum vacui ae-
ris infra ſeſe concludat uſque ad veram banc nobis irregularem
Telluris ſuperficiem, quam intuemur:
infinitæ itidem, & a ſe in-
vicem diverſæ admodum ſuperficies baberi poſſunt, quæ problema-
ti ſatisfaciant, atque eæ ejuſmodi etiam, ut nullam, quæ ſenſu
percipi poſſit, præ ſe ferant gibboſitatem, quæ ipſa vox non ita
determinatam continet ideam.
376. Hæc ego ibi de Telluris figura, quæ omnino pertinent
22Quanto magis
in hac Theoria.
ad figuram corporis cujuſcunque in communi etiam ſententia
de continua extenſione materiæ:
nam omnium fere corporum
ſuperficies hic apud nos utique multo magis ſcabræ ſunt pro
ratione ſuæ magnitudinis, quam Terra pro ratione magnitu-
dinis ſuæ, &
vacuitates internas habent quamplurimas.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index