Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of figures

< >
< >
page |< < (XX) of 389 > >|
32XX meris caſus evolvo quoſdam binarum claſſium, in
quibus continuitatis lex videtur lædi, nec tamen
læditur.
Poſt probationem principii continuitatis petitam
1148 ab inductione, aliam num.
48 ejus probationem ag-
gredior metaphyſicam quandam, ex neceſſitate u-
triusque limitis in quantitatibus realibus, vel ſerie-
bus quantitatum realium ſinitis, quæ nimirum nec
ſuo principio, nec ſuo ſine carere poſſunt.
Ejus ra-
tionis vim oſtendo in motu locali, &
in Geometria
2252 ſequentibus duobus numeris:
tum num. 52 expono
difficultatem quandam, quæ petitur ex eo, quod
in momento temporis, in quo tranſitur a non eſſe
ad eſſe, videatur juxta ejusmodi Theoriam debe-
re ſimul haberi ipſum eſſe, &
non eſſe, quorum al-
terum ad ſinem præcedentis ſeriei ſtatuum perti-
net, alterum ad ſequentis initium, ac ſolutionem
ipſius fuſe evolvo, Geometria etiam ad rem ocu-
lo ipſi ſiſtendam vocata in auxilium.
Num. 63, poſt epilogum eorum omnium, quæ
3363 de lege continuitatis ſunt dicta, id principium ap-
plico ad excludendum ſaltum immediatum ab una
velocitate ad aliam, ſine tranſitu per intermedias,
quod &
inductionem læderet pro continuitate am-
pliſſimam, &
induceret pro ipſo momento tempo-
ris, in quo ſieret ſaltus, binas velocitates, ultimam
nimirum ſeriei præcedentis, &
primam novæ, cum
tamen duas ſimul velocitates idem mobile habere
omnino non poſſit.
Id autem ut illuſtrem, & evin-
cam, usque ad num.
72 conſidero velocitatem i-
pſam, ubi potentialem quandam, ut appello, ve-
locitatem ab actuali ſecerno, &
multa, quæ ad i-
pſarum naturam, ac mutationes pertinent, diligen-
ter evolvo, nonnullis etiam, quæ inde contra meæ
Theoriæ probationem objici poſſunt, diſſolutis.
His expoſitis concludo jam illud ex ipſa conti-
nuitate, ubi corpus quodpiam velocius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index