Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (VIII) of 389 > >|
20VIII atque idipſum inprimis adjectum tam multis & dotibus,
quas a Natura uberrime congeſtas habes, &
virtutibus,
quas tute diuturna Tibi exercitatione, atque aſſiduo labo-
re comparaſti, ſanctiſſime obſervatum inter tam varias
forenſes, Aulicas, Sacerdotales occupationes, iſtos Tibi
tam celeres dignitatum gradus quodammodo veluti co-
acervavit, &
omnium una tam populorum, quam Prin-
cipum admirationem excitavit ubique, conciliavit a-
morem;
unde illud eſt factum, ut ab aliis alia Te,
ſublimiora ſemper, atque honorificentiora munera quo-
dammodo velut avulſum, atque abſtractum rapuerint.
Dum Romæ in celeberrimo illo, quod Auditorum Ro-
tæ appellant, collegio toti Chriſtiano orbi jus diceres,
acceſſerat Hetruſca Imperialis Legatio apud Romanum
Pontificem exercenda;
cum repente Mechlinienſi Ar-
chiepiſcopo in ampliſſima illa adminiſtranda Eccleſia
Adjutor datus, &
deſtinatus Succeſſor, poſſeſſione præ-
ſtantiſſimi muneris vixdum capta, ad Hiſpanicum Re-
gem ab Auguſtiſſima Romanorum Imperatrice ad gra-
viſſima tractanda negotia Legatus es miſſus, in quibus
cum ſumma utriuſque Aulæ approbatione verſatum
per annos quinque ditiſſima Vaccienſis Eccleſia adepta
eſt;
atque ibi dum poſt tantos Aularum ſtrepitus ea,
qua Chriſtianum Antiſtitem decet, &
animi moderatio-
ne, &
demiſſione quadam, atque in omne hominum
genus charitate, &
ſingulari cura, ac diligentia Religio-
nem adminiſtras, &
ſacrorum exerces curam; non ea
tantum urbs, atque ditio, ſed univerſum Hungariæ
Regnum, quanquam exterum hominem, non ut ci-
vem ſuum tantummodo, ſed ut Parentem amantiſſi-
mum habuit, quem adhuc ereptum ſibi dolet, &
an-
gitur;
dum ſcilicet minore, quam unius anni interval-
lo ab Ipſa Auguſtiſſima Imperatrice ad Regalem hanc
Urbem, tot Imperatorum ſedem, ac Auſtriacæ Domi-
nationis caput, dignum tantis dotibus explicandis thea-
trum, evocatum videt, atque in hac Celſiſſima Archi-
epiſcopali Sede, accedente Romani Pontificis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index