Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
61
61 (9)
62
62 (10)
63
63 (11)
64
64 (12)
65
65 (13)
66
66 (14)
67
67 (15)
68
68 (16)
69
69 (17)
70
70 (18)
< >
page |< < (9) of 389 > >|
619PARS PRIMA. valida ratione evinci poſſe exiſtimabam. En autem ratiocina-
tionem ipſam, qua tum quidem primo ſum uſus, ac deinde
novis aliis, atque aliis meditationibus illuſtravi, ac confir-
mavi.
18. Concipiantur duo corpora æqualia, quæ moveantur in
11Lęſio legis Con.
tinuitatis neceſ
ſaria, ſi corpus
velocius imme-
diate incurrat
in minus ve-
lox.
directum verſus eandem plagam, &
id, quod præcedit, habeat
gradus velocitatis 6, id vero, quod ipſum perſequitur, gradus
12.
Si hoc poſterius cum ſua illa velocitate illæſa deveniat
ad immediatum contactum cum illo priore;
oportebit utique,
ut ipſo momento temporis, quo ad contactum devenerint,
illud poſterius minuat velocitatem ſuam, &
illud prius ſuam
augeat, utrumque per ſaltum, abeunte hoc a 12 ad 9, illo a
6 ad 9, ſine ullo tranſitu per intermedios gradus 11, &

7;
10, & 8; 9 {1/2}, & 8 {1/2} & c. Neque enim fieri poteft, ut
per aliquam utcunque exiguam continui temporis particulam
ejuſmodi mutatio fiat per intermedios gradus, durante con-
tactu.
Si enim aliquando alterum corpus jam habuit 7 gra-
dus velocitatis, &
alterum adhuc retinet 11; toto illo tem-
puſculo, quod effluxit ab initio contactus, quando velocitates
erant 12, &
6, ad id tempus, quo ſunt 11, & 7, corpus ſe-
cundum debuit moveri cum velocitate majore, quam primum,
adeoque plus percurrere ſpatii, quam illud, &
proinde anterior
ejus ſuperficies debuit transcurrere ultra illius poſteriorem ſuper-
ficiem, &
idcirco pars aliqua corporis ſequentis cum aliqua an-
tecedentis corporis parte compenetrari debuit, quod cum ob im-
penetrabilitatem, quam in materia agnoſcunt paſſim omnes
Phyſici, &
quam ipſi tribuendam omnino eſſe, facile evincitur,
fieri omnino non poſſit;
oportuit ſane, in ipſo primo initio
contactus, in ipſo indiviſibili momento temporis, quod, inter
tempus continuum præcedens contactum, &
ſubſequens, eſt in-
diviſibilis limes, ut punctum apud Geometras eſt limes indiviſi-
bilis inter duo continuæ lineæ ſegmenta, mutatio velocitatum
facta fuerit per ſaltum ſine tranſitu per intermedias, læſa peni-
tus illa continuitatis lege, quæ itum ab una magnitudine ad
aliam ſine tranſitu per intermedias omnino vetat.
Quod au-
tem in corporibus æqualibus diximus de tranſitu immediato
utriuſque ad 9 gradus velocitatis, recurrit utique in iiſdem,
vel in utcunque inæqualibus de quovis alio tranſitu ad numeros
quosvis.
Nimirum ille poſterioris corporis exceſſus graduum
6 momento temporis auferri debet, ſive imminuta velocitate in
ipſo, ſive aucta in priore, vel in altero imminuta utcunque, &

aucta in altero, quod utique ſine ſaltu, qui omiſſis infinitis in-
termediis velocitatibus habeatur, obtineri omnino non poterit.
19. Sunt, qui difficultatem omnem ſubmoveri poſſe cenſeant,
22Objectio petita
a negatione du-
rorum corpo-
rum.
dicendo, id quidem ita ſe habere debere, ſi corpora dura ha-
beantur, quæ nimirum nullam compreſſionem ſentiant, nullam
mutationem figuræ;
& quoniam hæc a multis excluduntur pe-
nitus a Natura;
dum ſe duo globi contingunt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index