Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
21
21 (IX)
22
22 (X)
23
23 (XI)
24
24 (XII)
25
25 (XIII)
26
26 (XIV)
27
27 (XV)
28
28 (XVI)
29
29 (XVII)
30
30 (XVIII)
< >
page |< < (XVI) of 389 > >|
28XVI qualitates, quæ ex ſpecificis rerum formis oriri fingantur, ſed ut uni-
verſales Naturæ leges, quibus res ipſæ ſunt formatæ.
Nam principia
quidem talia revera exiſtere oſtendunt phænomena Naturæ, licet ipſo-
rum cauſæ quæ ſint, nondum fuerit explicatum.
Affirmare, ſingulas
rerum ſpecies ſpecificis præditas eſſe qualitatibus occultis, per quas eæ
vim certam in agendo habent, hoc utique eſt nihil dicere:
at ex phæ-
nomenis Naturæ duo, vel tria derivare generalia motus principia, &

deinde explicare, quemadmodum proprietates, &
actiones rerum corpo-
rearum omnium ex iſtis principiis conſequantur, id vero magnus eſſet
factus in Philoſophia progreſſus, etiamſi principiorum iſtorum cauſæ
nondum eſſent cognitæ.
Quare motus principia ſupradicta proponere non
dubito, cum per Naturam univerſam latiſſime pateant.
Hæc ibi Newtonus, ubi is quidem magnos in Philoſophia progreſſus
facturum arbitratus eſt eum, qui ad duo, vel tria generalia motus prin-
cipia ex Naturæ phænomenis derivata phænomenorum explicationem redu-
xerit, &
ſua principia protulit, ex quibus inter ſe diverſis eorum aliqua
tantummodo explicari poſſe cenſuit.
Quid igitur, ubi & ea ipſa tria, &
alia præcipua quæque, ut ipſa etiam impenetrabilitas, &
impulſio redu-
cantur ad principium unicum legitima ratiocinatione deductum?
At id per
meam unicam, &
ſimplicem virium legem præſtari, patebit ſane conſi-
deranti operis totius Synopſim quandam, quam hic ſubjicio;
ſed multo
magis opus ipſum diligentius pervolventi.
4[Figure 4]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index