Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
21
21 (9)
22
22 (10)
23
23 (11)
24
24 (12)
25
25 (13)
26
26 (14)
27
27 (15)
28
28 (16)
29
29 (17)
30
30 (18)
< >
page |< < (13) of 672 > >|
2513De ignis nobilitate. apertiora ora patuerint, nec cornibus aſpera frons ſemper in ictu
ſit;
immò nec illum natura plumis induit, nec villis muniuit, nec
ſpinis ſtipauit, nec ſquammis obduxit, nec teſtâ protexit, ſed
nudum planè atque inermem protulit in arenam, vbi cum vniuer-
ſo mortis ſatellitio dimicandum eſt, quin id hnmanæ naturæ inſir-
mitati tribuendum ſit, ſed potiùs dignitati;
quia nimirum ratio-
cinandi vi prædita cùm ſit, potuit ſibi ipſa aliundè opportuna ſub-
ſidia comparare:
Ita Diuini Numinis prouidentia conſtituit, vt
non ea omnia, quibus vita alitur, ac ſuſtentatur, homini, quem-
admodum brutis, in promptu eſſent, quin aliqua adhibenda eſ-
ſet præparatio, vt præſenti neceſſitati congruerent;
ſed ſatis ha-
buit illum ratione donatum locupletâſſe inſtrumentis, quibus poſ-
ſet in rem præſentem ſuis mederi incommodis, prouidere ſaluti, &

ſi libitum fuerit, etiam ſeruire voluptati.
Id autem abſque igne
non perfici ita palam eſt, vt ſuperuacaneum ſit pluribus explicare:
hoc enim abundè demonſtrat Plato in Protagora, fabellâ illâ, qua
dicitur Epimetheus omnes præclaras naturæ vires atque facultates
ad vitam tuendam neceſſarias in varia beſtiarum genera ita inſi-
pienter effudiſſe, vt nihil ſupereſſet, quo genus humanum orna-
ret.
*Cumque aliam ſalutis humane viam conſultans Prometheus*
*non inueniret, ſurripuit Vulsani Mineru eque artificioſam pariter*
*cum Igne ſapientiam.
Neque enim fieri poterat, vt eam ſinè Igne*
*nanciſceretur quis, vel etiam vteretur.
Eam itaque ſic hominum*
*generi Prometheus intulit;
atque ita ſapientiam, quæ victum ſup-*
*peditat, conſecuti ſumus.
* Quare ad mirandum non videtur, quid
ſit, quod homini tantùm ignis tributus eſt, vt vſum ex illo
capiat.
Et quidem ad confirmandam cùm à vetere morbo, tum à nouis
tentationibus valetudinem, mirum quantum prodeſt ignis;
ſiue
recreandi ſint ex laſſitudine nerui, ſiuè diſcutiendi è corpore hali-
tus noxij, ſiue proliciendi cùm ſudore humores corrupti, ſiuè
morbi cœteroquin inſanabiles, atque integra membra exedentes,
exterminandi.
Quàm manca eſſet atque imperfecta ſinè ignis ac-
ceſſione Medicina?
Neque ea ſolùm, quæ Chymicis exercitatio-
nibus innixa puras medicamentorum animas, pinguioris admiſtio-
ne corporis liberatas, exhibens facilem &
expeditam valetudinis
curationem pollicetur:
Sed & vulgaris illa, quæ tantum exiſti-
mationis Medicis, Pharmacopœis tantum lucri, ægrotis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index