Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13 1
14 2
15 3
16 4
17 5
18 6
19 7
20 8
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
< >
page |< < (7) of 672 > >|
197De ignis nobilitate. vel 1. ex his qui extant, vocibus vtar) *omne corpus vbi nimius ardor,*
*aut humor viget, aut interit, aut manetſterile:
cui teſtis æſtas & *
*hyems, quòd in altero aër ardet, &
ſpica aret, in altero natura ad na-*
*ſcendum cum imbre ac frigore luctare non vult, &
potiùs Ver expe-*
*ctat.
Igitur cauſa naſcendi duplex, ignis, & aqua. Ideò ea in nuptijs in*
*limine adhibentur, quod coniungunt*.
Niſi fortè & hæc ad mores ſpe-
ctans viſa fuerit cauſa, cur, vbi ſe matrimonij ſponſione obligaſſent
ſponſi, nuptiaſque ſtipulati fuiſſent, noua nupta ignem &
aquam in
ipſo limine tangere iuberetur;
vt ſcilicet intelligeret, quemadmo-
dum ignis abſque humore nutriendi vi deſtituitur, aqua autem ſine
calore ſterilis eſt &
otioſa, ita nullum ex nuptijs expectari commo-
dum poſſe, niſi mutuis officijs nuptialem charitatem, qua ſe viciſ-
ſim complectebantur, fouerent;
hanc verò diuturnam eſſe non poſſe,
niſi iubenti marito facilem ſe, ac dictis audientem præberet vxor;
ignis ſiquidem principia motionis ſuggerit, aqua autem ſubiecti, ac
materiæ locum obtinet:
Nam & Cicero in Academ. quæſt. ait, *Aër,*
*&
Ignis mouendi vim habent, & efficiendi: reliquæ partes accipiendi,*
*&
quaſi patiendi, Aquam dico, & Terram*. Aut etiam, Plutarcho in-
terprete in Quæſt.
Rom. quæſt. 1. , ideò ignem & aquam ſponſa tan-
gebat, vt, quia ignis luſtrat, aqua purgat, documento eſſet, quàm
ſyncero ardentique ſtudio caſtimoniam colere illa deberet:
Nam &
Ægyptij, vt Horus Apollo lib.
1. hierogl. cap. 41. docet, *puritatem no-*
*tantes Ignem &
Aquam pingunt, quòd his elementis omnis luſtr atio*
*fiat, atque expiatio*.
Illud tamen, addidit hìc Gradonicus, ad ignis dignitatem non
mediocriter commendandam pertinere arbitror, quod in tanta opi-
nantium de rerum principijs Philoſophorum varietate ac diſſenſio-
ne, quorum plurima commenta deleuit dies, plerique eorum inter
rerum initia, ex quibus naſcuntur omnia, Ignem recenſebant.
Si
enim eos excipias, qui vnicum ſtatuebant principium, Pherecydem
Syrum qui Terram, Thaletem qui Aquam, Anaximenem qui Aë-
rem, Heraclitum, Hippaſum, Stoicos, qui Ignem;
vix vnum aut alte-
rum (aut ne vix quidem) inuenies, qui ignem è principiorũ numero
reiecerit:
Niſi forte Phyſicis rationibus aptè congruere quis exiſti-
met aut Anaximandri Infinitum, aut Anaxagoræ Homæomeriam,
aut Democriti Atomos, aut Platonis Ideas, aut Pythagoræ Nume-
ros.
Nam præter Xenophanem Colophonium, qui rerum originem
Terræ &
Aquæ tribuebat, tanquam corporum omnium ſemina

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index