Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
< >
page |< < (11) of 672 > >|
2311De ignis nobilitate. igne adminiſtro vtuntur; quarum aliquas, eaſque non ignobiles,
exponit
Berenguccius in ſuâ Pyrotechniâ:
ex quibus de ceteris fa-
cilis
coniectura eſt.
Hæc enimuerò ſunt non obſcura immortalita-
tis
argumenta;
eundem ſiquidem ignem ad tam diſpares vſus tra-
ducere
, calores communione quidem ſpeciei ſimiles, gradu autem
differentes
tam ſcitè adminiſtrare, gradumque augendo, &
minuen-
do
cęptum opus elaborare, vrgere, perficere, munus eſt mentis in-
telligentiâ
præditæ;
quæ dum aciem à conſuetudine oculorum ab-
ducit
, &
ex rebus ſenſu perceptis ad id, quod non percipiebatur,
ratiocinando
adducit, ſe prorſus materiæ expertem probat, ac
proinde
&
interitûs: Cuius enim operatio præcipua, quanquam
ex
ſenſu oecaſionem ac velut anſam nacta, à corporis materie ſe-
iuncta
eſt, eius pariter naturam pereunte corpore ſubſiſtere neceſ-
ſe
eſt, atque immortalitate donari.
Quandoq uidem tunc ſolùm è
rerum
vniuer ſitate deleri naturam aliquam congruum eſt, cum il-
la
neceſlarijs ad operandum inſtrumentis deſtituta cogeretur otiari:
humanus autem animus à corpore ſeiunctus cum ijs ſaltem vti poſ-
ſit
rerum notis atque imaginibus, quas ſibi olim intelligendo com-
parauit
, nec facilè perituras impreſſit, quamuis ſenſuum admini-
culo
deſtitutus, corporeis tamen vinculis ſolutus, ex aliâ in aliam
cognitionem
progredi poteſt.
Ignis igitur humani animi immor-
talitatem
eatenus indicat, quatenus incorpoream eiuſdem natu-
ram
ad tam mira artium opiſicia adhibitus demonſtrat.
Neque ve-
artifices tantummodo, inter quos aliqui illiberali quæſtu, ſordi-
doque
compendio, vitam tolerant, plurimum igni debent, ſed &

ſapientes
omnes nominis immortalitatem conſecuti in tantâ cele-
britate
, atque in ore omnium, non viuerent, niſi eorum lucu-
brationes
, quibus ſcientiarum lumina continentur;
lucernam ole-
rent
.
Vix enim quicquam ijs profuiſſent nocturna ſilentia ad veri-
tatis
contemplationem, niſi circumfuſas tenebras diſcutiens ignis
extinctæ
diei diſpendia compenſâſſet, vt vel legendo antiquis è
fontibus
alienam ſapientiam ſibi haurirent, vel ſcribendo ſuam in
poſteros
deriuarent.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index