Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
< >
page |< < (143) of 672 > >|
571143 14[Figure 14]
DISSERTATIO QUINTA.
De Cometis.
DAnd. Cum Aërios Ignes elapſis diebus
diſſerendo percurreremus, ſerrnonem
abrumpere nos coëgit non tam vergens
in veſperam dies, quàm imminentis
procellæ timor, ne fortè nobis demum
redeuntibus venti impulſus aut tranſ-
verſam ageret cymbam, aut etiam ſub-
verteret.
Animum autem advertens
ad ea, de quibus tunc diſſerebamus,
reperio intactos à nobis relictos fuiſſe,
Cometas, quibus tamen non poſtre-
mum inter ſublimes ignes locum deberi nemo diffiteri poteſt;
Cum vix ſe aſpectabiles prębeant, quin omnium ęquè docto-
rum atque indoctorum oculos ad ſe protinus convertant, igna-
roſque reddant, utrùm admirari debeant, an timere:
ſcilicet,
ut ajebat Cicero lib.
2. de Nat. pag. 82. , aſſiduitate cotidianâ &
conſuetudine oculorum aſſueſcunt animi, neque admirantur,
neque requirunt rationes earum rerum, quas ſemper vident;

proinde quaſi novitas nos magis quàm magnitudo rerum debeat
ad exquirendas cauſas excitare.
Grad. Procul dubio inter pręcipuos ignes connumerandus
eſt Cometes;
& niſi ea, quam innuiſti, cauſa interveniſſet, ad
illius conſiderationem per gradus noſtra aſcendiſſet diſſertatio.
A ſcendiſſet, inquam, quia cum in ſupremâ regione aëris hoſpi-
tetur Cometa, de inferioribus ignibus, fulgure, &
fulmine,
priùs fuerat diſputandum.
Maur. Opportunè tamen accidit, ut ſermo ille noſter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index