Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13 1
14 2
15 3
16 4
17 5
18 6
19 7
20 8
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
< >
page |< < (5) of 672 > >|
175De ignis nobilitate. rum vim condiderit Deus, quæ cæteris elementis non proportione
reſpondere videretur, ſed longo ſuperare interuallo, eâque copiâ,
quam nemo verbis, nemo cogitatione complecti valeat, ex ignis ca-
lore aquam conficientis rationem demum petendam eſſe exiſtima-
uit.
*Tantam*, inquit, *humoris natur am; qui omnia diſponit Deus, pa-*
*rauit, atque recondidit, vt ad de finitos vſque fines ipſius mundi conſti-*
*tutionis, cum paulatim ab ignis viribus abſumatur, ipſi reſiſtere vale-*
*ret.
Nam qui pondere cuncta, menſurâque diſpoſuit (in numerato enim*
*ipſi ſecundùm lob, &
pluuiæguttæ ſunt) planè cognôrat, quantum præ-*
*ſcripſiſſet temporis mundo ad durationem;
& quantum etiam igni*
*ſumptûs, pabulique reconder e oporteret, non ignor auit*.
Hanc ego Ba-
ſilij ſententiam nec approbare auſim, nec improbare;
neque enim
hìc eſt diſputandi locus, vtrùm peculiari Dei prouidentiâ præter na-
turæ ordinem, an idcirco, quia diſſipato tandem humore ferè omni
corpora in fauillam abire neceſſe eſt, excitandum ſit illud orbis vni-
uerſi incendium, venientis Chriſti iudicis prænuntium, quod &
Sy-
billa apud Lactantium lib.
7. Diu. inſtit. cap. 19. præcinuit ὅ πποΤ’ ἀν
ἕλθη, Πῦρ ἕςαι:
& Diuinæ literæ paſſim loquuntur, quando (Pſ. 96.)
*Ignis ante ipſum præcedet, & inſtammabit in circuitu inimicos eius*.
Sed eo tantùm conſilio hæc ex Baſilio indicare placuit, vt argumen-
ti infirmitas deprehenderetur, quod ignem infra aquam deprimit,
quia illi iniectus extinguitur:
in hac ſcilicet rerum vniuerſitate, ſi
rationes ſubducantur, plus multo aquarum in auras ſoluitur calore
ſollicitante, quàm ignium extinguatur humore comprimente.
Leuis profectò res in controuerſiam adducta eſt, ſubdidit Mau-
rocenus, pace veſtra dixerim, amiciſſima capita:
nec in me quadrare
exiſtimo ænigmaticum Pythagoræ præceptum, quo iratos non eſſe
irritandos docebat, *Ignem gladio non ſcrutare,* vt interpretatur Plu-
tarchus lib.
de liber. educ. nemini ſiquidem hìc animus ardet: mihi-
que vobis diſceptantibus interuenire licet per veſtram humanita-
tem.
Quare, vt puto, idem ipſe, qui amicam hanc litem excitauit
Pindarus, ſedabit:
ſienim ſatis memini, Olympia ſua ab Aquæ com-
mendatione auſpicatus ode.
1. illam quidem cum auro confert,
quod diuitias, animi elationem fouentes, excedit, hoc verò cum igne
ardente inter noctis tenebras coruſcante.
‘Α´ ριςον μὲνὕδωρ; ὁ δὲ
Χρυσὸς, αιθόμενον π ῦρ
ἅτε διαπρέπ{ει} νυ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index