Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
< >
page |< < (11) of 672 > >|
2311De ignis nobilitate. igne adminiſtro vtuntur; quarum aliquas, eaſque non ignobiles,
exponit Berenguccius in ſuâ Pyrotechniâ:
ex quibus de ceteris fa-
cilis coniectura eſt.
Hæc enimuerò ſunt non obſcura immortalita-
tis argumenta;
eundem ſiquidem ignem ad tam diſpares vſus tra-
ducere, calores communione quidem ſpeciei ſimiles, gradu autem
differentes tam ſcitè adminiſtrare, gradumque augendo, &
minuen-
do cęptum opus elaborare, vrgere, perficere, munus eſt mentis in-
telligentiâ præditæ;
quæ dum aciem à conſuetudine oculorum ab-
ducit, &
ex rebus ſenſu perceptis ad id, quod non percipiebatur,
ratiocinando adducit, ſe prorſus materiæ expertem probat, ac
proinde &
interitûs: Cuius enim operatio præcipua, quanquam
ex ſenſu oecaſionem ac velut anſam nacta, à corporis materie ſe-
iuncta eſt, eius pariter naturam pereunte corpore ſubſiſtere neceſ-
ſe eſt, atque immortalitate donari.
Quandoq uidem tunc ſolùm è
rerum vniuer ſitate deleri naturam aliquam congruum eſt, cum il-
la neceſlarijs ad operandum inſtrumentis deſtituta cogeretur otiari:
humanus autem animus à corpore ſeiunctus cum ijs ſaltem vti poſ-
ſit rerum notis atque imaginibus, quas ſibi olim intelligendo com-
parauit, nec facilè perituras impreſſit, quamuis ſenſuum admini-
culo deſtitutus, corporeis tamen vinculis ſolutus, ex aliâ in aliam
cognitionem progredi poteſt.
Ignis igitur humani animi immor-
talitatem eatenus indicat, quatenus incorpoream eiuſdem natu-
ram ad tam mira artium opiſicia adhibitus demonſtrat.
Neque ve-
rò artifices tantummodo, inter quos aliqui illiberali quæſtu, ſordi-
doque compendio, vitam tolerant, plurimum igni debent, ſed &

ſapientes omnes nominis immortalitatem conſecuti in tantâ cele-
britate, atque in ore omnium, non viuerent, niſi eorum lucu-
brationes, quibus ſcientiarum lumina continentur;
lucernam ole-
rent.
Vix enim quicquam ijs profuiſſent nocturna ſilentia ad veri-
tatis contemplationem, niſi circumfuſas tenebras diſcutiens ignis
extinctæ diei diſpendia compenſâſſet, vt vel legendo antiquis è
fontibus alienam ſapientiam ſibi haurirent, vel ſcribendo ſuam in
poſteros deriuarent.
Ad hæc Dandulus. Quid? quod nemo eſt, cuius vitam ad lon-
giora temporis ſpatia non protrahat ignis;
ſi res quidem ad Plu-
tarchi (lib.
*Aqua-ne an ignis ſit vtilior)* trutinam expendatur. *Di-*
*xit Ariſto, temporis nobis ad vitam dati exigui ſomnum, quaſi ve-*
*ctigalis exactorem, dimidiam auferre partem.
Ego autem ſic

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index