Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (48) of 672 > >|
6048Diſſertatio Tertia xapodarum 350 ſit vt 1, manifeſtum eſt inferiores cylindri aërij
partes
grauiores eſſe, ſuperiores verò minùs graues:
Ergo dum
inferiores
vrgent ſubiectum in vaſe Mercurium, minùs vrgentur à
ſuperioribus
, atque adeò non comprimuntur.
Si enim eſſent in
ſerie
aliquâ proximè diſpoſiti plures homines, &
primus certo co-
natu
vrgeret obuiam arborem, quam aliquantulum flecteret, eo-
demque
temporis momento ſecundus adhiberet minorem cona-
tum
quàm primus, tertius adhuc minorem, atque ita deinceps,
non
intelligo, quî fieri poſſit, vt prior à ſequentibus prematur,
qui
languidiùs vi ſuâ mouentur, cùm potiùs à priore trahi conſe-
quentes
oporteat, ne inuicem diſiungantur:
id quod profectò
contingere
deberet in partibus cylindri aërij, nam ab inferioribus
ſuperiores
trahi neceſſe eſſet, ne inanitates relinquerentur interie-
ctæ
inter grauiores &
minùs graues, niſi pari paſſu deſcenderent;
æquè velociter autem moueri nequeunt, quarum diſpar eſt vis ſe
mouendi
, nimirum grauitas.
Quod ſi ſuperiores aëris partes vim
habent
vrgendi inferiores, id quoque Mercurij partibus eſt conce-
dendum
:
quia verò in Mercurium fiſtulæ proximè vim ſuam exer-
cent
partes Mercurij in vaſe, quæ adhærent oſculo fiſtulæ, quo
altiùs
fiſtula immergitur ſubiecto Mercurio, etiam ab altiore Mer-
curij
cylindro partes illæ inferiores vrgentur, ideoque plus ha-
bent
virium ad repugnandum Mercurio fiſtule:
at non habent, ne-
que
enim pro variâ oſculi immerſione alia eſt atque alia Mercurij
altitudo
, vt excedat digitos 30;
Non igitur inferiores Mercurij
partes
vrgentur à ſuperioribus;
ergo neque hic preſſus contingit
aëris
partibus.
Deinde cum cylindrum aërium omni ex parte
complectatur
aër ſimilis ſecundùm ſpeciem grauitatis, cur ille co-
netur
deſcendere?
Vas ſume in imo fundo habens rotundum fo-
ramen
, totumque demerge in aquam maioris alterius vaſis:
tum
intrà
aquam manum foramini illi ſubijciens nihil planè ponderis
deprehendes
, quamuis tuæ manui immineat aqueus cylindrus;
quia
ſcilicet
ſupra ſubiectam aquam, &
intrà aquam, aqua non grauitat.
Quod
ſi vas illud aquâ plenum in aëre ſuſtentetur à ſubiectâ ma-
nu
, iam vniuerſa aqua vaſis ſupra aërem, &
in aëre, conſtituta,
nempe
in loco alieno, vrget fundum, &
manus foramini obie-
cta
vicem ſubit partis fundi, atque incumbentis cylindri aquei
pondus
ſentit.
Igitur quemadmodum aqua intrà aquam non gra-
uitat
ſupra aquam, ita quoquè aër intrà aërem non grauitat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index