Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (3) of 672 > >|
4313 7[Figure 7]
DISSERTATIO PRIMA.
De Montibus Flammiferis.
MAur. De hoc, quem noſtris uſibus accom-
modatum ipſi excitamus ignem, ſatìs
diſſeruiſſe videmur, ejúſque præcipua
Symptomata examinavimus, ea quæ no-
bis probabiliora viſa ſunt, afferentes, ut
illorum cauſam aliquam in medium tan-
tiſper proferremus, dum à ſapientiori-
bus Naturæ ſcrutatoribus meliora do-
ceamur.
Nunc abs re non fuerit, ſi vo-
bis quidem placeat, diſputationem no-
ſtram transferre ad Ignes, quos citrà humanum miniſterium in
Montium viſceribus Natura accendit, accenſósque tam diù,
vel per ſæcula foviſſe compertum eſt ex Hiſtoricis, ut perpetuos
indigitari aliqui non dubitaverint.
Grad. Placet ſanè: ſed perpetuos dicere non auſim, quos
conceſſerim accenſos:
perpetua ſiquidem eſſe nequit conflagra-
tio, quâ materies uſque diſſolvitur, atque diſſipatur, niſi hanc
ſtatuamus infinitam:
Nec quæ ſulphureis ardet fornacibus Ætna,
Ignea ſemper erit;
neque enim fuit ignea ſemper.
ut canebat Ovidius. Nimirùm non, quemadmodum fluviorum
perennitatem aquis in orbem redeuntibus adſcribimus (cùm
ſcilicet in imas telluris latebras influens ex mari liquor,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index