Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (93) of 672 > >|
10593An exustione noua ſubſtantia gignatur. adeò aliquam ſemper ſubeant notionem exijs, quæ non fortui-
tò accidunt, ſed quas Naturæ conſilio rerum vniuerſitas com-
plectitur;
hinc pariter fit Materiam Formâ omnino carere non
poſſe.
Quamuis enim ſubſtantia prorſus ſimplex fuerit, ſi tamen
ſit inſtituta, vt indiſcriminatim modò ſolitaria, conſiſtat, mo-
dò cum alijs coniungatur, ex eâ parte quatenus indifferens eſt ad
plures notiones ſubeundas, rationem habet Materiæ, atque Po-
tentiæ;
eadem verò quatenus reliquarum naturarum admiſtione
liberata iam non ad aliam eſſentiam pertinet, ſed ſuam habet
notionem, atque rationem ſuæ eſſentię, ſuæ Formæ reſtituta di-
citur.
Ideòque apud Peripateticos ſubſtantia Cœleſtis, quia ita
ſimplex conſtituta ponitur, vt nihil ex eâ, cœteriſque naturis
aut Elementis concretum dicatur, cum intelligi non poſſit ad
plures notiones indifferens, Quinta quædam Eſſentia dicitur, ſed
carens Materiâ, quæ ſit pura potentia.
Contrà verò Elementa,
licèt Phyſicè in duas incompletas naturas diſtingui nequeant, quia
tamen tùm permiſceri inter ſe, nouamque complexionem con-
ſtituere, tùm viciſſim ita alienas qualitates induere poſſunt, vt
etiam alterius cognati, ſeu, vt aiunt, ſymboli Elementi notio-
nem aliquando ſubeant;
Metaphyſicè conſiderata Materiam ha-
bere cenſentur, ſeu ſubiectum:
Nam & ſolâ qualitatum muta-
tione, ſeu, vt Ariſtotelis vocabulo vtar, Alteratione aliquid fie-
ri ſimpliciter, habetur lib.
1. Phyſ. text. 63. γίγνεται δὲ τὰ γιγνό-
{μεν}α ὰπλῶς, τὰ {με\‘ν} μετα{οχ}ηματίσει, \~ὁιον ἀνδρια\‘ς ἐκ χαλκοῦ:
τὰ
δὲ προσθέσ{ει}, \~ὀιον τὰ ἀυξανό {μεν}α:
τὰ \’δ ἀφερέσ{ει}, \~ὁιον ἐκ τοῦλι-
θου ὀ Ηρμῆς:
τὰ δὲσ{υν}θέσ{ετ}, \~ὁιον ὀικία, τὰ \’δ ἀλλιώσει, \~ὁιον τὰ
τρεπό {μεν}α Κατὰ τ{ὴν} ϋλην.
*Fiunt autem ea, quæ fiunt ſimplici-*
*ter, alia quidem transfiguratione, ut ſtatua ex ære, alia uerò*
*additione, ut ea quæ augentur;
alia detractione, ut ex lapide Mer-*
*curius;
alia compoſitione, ut domus; alia alter atione, ut ea quæ uer-*
*tuntur ſecundùm materiam.
*
Grad. Haud vanâ ſuſpicione ductus mihi videris, antiquiorum
aliquot authorum, quibus vtique vera laus à Sapientiâ debetur,
ſententias alienæ, &
, ferè dixerim, abſurdæ interpretationi fuiſſe
ob noxias.
Audimus certè multos acriter de Formis Partium, For-
mæ totius ſubiectis, diſceptantes, an plures ineſſe poſſint eidem
viuenti;
perinde atque ſuſpicari probabiliter quis poſſet in arbo-
re corticis, ligni, foliorum, fructûs eandem eſſe naturam,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index