Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (142) of 672 > >|
154142Diſſertatio Sexta. pateticorum ſcholis aſſueti ne audire quidem ſuſtinebunt. Ego
verò
cum illis pacem habere quam maximè cupio;
vt enim aiebat
Cicero
, *Nomen pacis dulce.
eſt; & resipſa ſalutaris. *
Dand. Neque nos bellum aduersùs Peripateticos ſuſcipimus;
ita eorum placitis acquieſcimus, vt offucias veritati offundi non
patiamur
.
Accidentia ſolum vertere non iubemus; immò, vbi
non
in alieno degit calor, inde nunquam migrare permittimus.

Inſitus
eſt igniculis calor, videlicet innata vis ſe agitandi, &
cę-
tera
commouendi;
neque ab igniculis ad alias naturas tranſit hæc
facultas
, vt accidens de ſubiecto in ſubiectum transferri dici queat:

eſto
, igniculi ipſi plura ſubinde corpora quaſi inquilini peruagen-
tur
, quæ ex hac igniculorum immiſſione incaleſcere dicuntur.
Sic
&
aridam tellurem decidentibus pluuijs humeſcere dicimus, quin
ab
aquâ recedat humiditas, vt in terram transferatur.
Albario
parietum
tectoria illinuntur, glaſto cęruleum colorem pannis in-
ducunt
infectores;
ſaccharo imbuuntur amari immaturorum au-
rantiorum
cortices, vt dulceſcant;
odoramentis vina condire
antiquis
placuit:
Colorem igitur, ſaporem, odorem corpora ac-
cipiunt
abſque hac, quam times, accidentium tranſmiſſione, ſed
ſola
corpuſculorum, quibus aut color, aut ſapor, aut odor con-
gruit
, immiſtione:
quidni pariter idem in calore contingat? Cer-
Ariſtoteli non eſt viſum abſonum, calorem ad interiores cor-
poris
partes compelli, quando non eſt adeò validus, vt frigori
reſiſtat
:
Nam in lib. de admir. auditionibus num. 48. ait. Τὸν
Κασσίτερου
τὸυ Κελτικὸν τήκε θαε φασί πολὺ τὰχιον μολύβδου.

σημ
{εῖ}ον δὲ τῆς ἐυτηξίας, ὄτι τήκε θαε δοκ{εῖ} Καὲ ἐν τῶ ϋδατι.
Χρώ-
ζ
{ει} γ\~ουν, ὠς ἔοικε, ταχύ.
τήκεταε δὲ Καὲ ἐν τ\~οις ψύχεσιν, ὅτε γέ-
νοιτο
πάγη, ἐ@κατακλ{ει}ο {ue4v};
ον ἐντὸς, Καὶσ{uv}ωθου{ue4v}ύου τοῦ θερμοῦ
ἐνυπάρχοντος
ἀυτῶ, διὰ {tn4v} ἀθέν{ει}αν.
*Stannum Celticum lique-*
*ſcere
dicunt multo citiùs plumbo.
Signum autem facilis lique fa-*
*ctionis
, quod liqueſcere videtur etiam in aquâ;
colorat enim,*
*vt
conſtat, celeriter.
Liqueſcit verò etiam in algoribus, quando*
*fit
gelu, incluſo intus &
compulſo calore ipſi inexiſtente, propter*
*debilitatem
.
* Quomodo autem intus compelleretur & includere-
tur
calor, ſi non eſſent corpuſcula, quæ ad interiores partes
commigrarent
?
Et lib. 4. Meteor. cap. 2. definiens Putrefactio-
nem
Philoſophus ait, *Putrefactio eſt corruptio eius, quæin vno-*
*quoque
bumido propriè &
ſecundùm naturam, caliditatis ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index