Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (373) of 672 > >|
385373De Luce Ignis. inflectitur versùs aliam faciem domûs. Alterum oſculi labrum,
quod
remotius eſt, excipit impulſi globuli ictum, illumque iux-
ta
Reflexionis leges reflectit, vt interiores vitri globulos æthe-
reos
ſecundùm nouam directionem impellat.
Porrò in hac cele-
ri
globulorum protruſione intrà anguſtiores corporis magis den-
ſi
, nec facilè diuidui meatus, fieri non poteſt, quin aliqua
contingat
globulorum compreſſio, qui vi ſuâ elaſticâ conantes
ſe
reſtituere validiùs impellant aduerſos globulos, non ſinè ali-
quâ
etiam iſtorum preſſione, adeò vt extremi in vitro globuli
ætherei
hoc impulſu erumpentes in aërem ex anguſtijs pororum
vitri
, liberiùs ſe explicent ad ſuam figuram recuperandam:
quia verò omnes circumſtant globulum, qui perpendiculo reſ-
pondet
ducto à puncto lucido, ſe vtique explicare nequeunt ac-
cedendo
ad perpendiculum, ſed in latus ſecedendo ab illo.
Cum
igitur
duplicem habeant directionem hi globuli erumpentes, ſci-
licet
alteram ab impulſu iuxta directionem globulorum in vitro
propellentium
, alteram in latus à virtute propriâ elaſticâ, im-
primunt
proximis globulis æthereis, quos in aëre offendunt,
impetum
cum directione magis deflectente à perpendiculo.
Ad-
de
globulum ex vitro erumpentem obliquè, vno ſui latere tange-
re
labrum oſculi meatûs, ac proinde reliquo latere flecti, &
dirigi
quaſi
circa illud ſe conuertendo;
ac propterea magis à perpendicu-
lo
declinat.
Iam ſatis conſtat directionem motûs, quo globuli
ætherei
impelluntur in vitrum, obliquam eſſe, aut rectam ad vi-
tri
ſuperſiciem, prout ipſa ſuperſicies plana eſt, aut caua, aut
conuexa
, atque ex illâ refractionis modum deſumi.
Ex quo
oritur
radios à vitreâ lente conuexâ refractos, dum extra il-
lam
ſinguli habent directionem à ſuo perpendiculo deflecten-
tem
, ita in oppoſitas partes vergere, vt ſibi inuicem occur-
rant
, hoc eſt, omnium globulorum poſtremæ vitri ſuperſiciei
proximorum
motum eſſe cum directione, vt multi globuli
pauciores
protrudant, atque hi adhuc alios pauciores, do-
nec
impulſus deueniat ad globulos æthereos exiguo ſpatio com-
prehenſos
;
qui propterea recipientes à multis impetum, ſi eo in
loco
apponatur corpus aliquod opacum, validiùs repercutiunt
alios
globulos ad oculum venientes, &
paruulum circulum in
ſigniter
lucidiorem repræſentant, quàm ſi propè vitrum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index