Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (141) of 672 > >|
153141De Calore. *gido: à calido quidem exiccante Humidum, à frigido autem ex-*
*primente calidum.
* Neque verò ab igniculis commotis tantum-
modo perturbari poſſe frigidorum halituum figuram, quam
ceſſante vi externâ recipiant, exiſtimo, verùm etiam ex impul-
ſu id contingere poſſe;
flante enim Aquilone delati ſpiritus frigi-
di, &
magno impetu in obiectum lutum impacti facilè flectuntur
aliquantulum, &
intruduntur; vbi, dum ſuam ſibi reparantes fi-
guram proximas particulas conſtringunt, humorem exprimunt,
quem ſecum rapit ventus, &
exſiccatur lutum. Similiter citro-
rum &
aurantiorum folia cum fructibus, niſi accuratè cuſtodian-
tur, penetrabile frigus adurit, adeò humorem omnem exprimens,
vt videatur non procul abfuiſſe ignis.
Verùm alia quædam ad ca-
loris naturam ſpectantia, cum nos frigoris conſideratio abripue-
rit, ſatius erit in ſequentem diem differre, &
hanc diſſertatio-
nem abrumpere nimis fortaſſe vobis moleſtam.
*DISSERTATIO SEXTA*.
De his quæ Virtute Calida dicuntur.
MAur. Non pauca de Calore diſſeruimus; omnia examina-
re nec Vobis otium eſt, nec mihi facultas:
nullus enim
dubito, quin aliqua obijci poſſint, in quibus mihi hæreat aqua.
Nonnulla tamen ſuperſunt attingenda, quæ diſſimulanda non
videntur, vt propoſitæ quæſtionis *De Exarſione* ſolutioni viam ſter-
namus, quoad fieri poſſit, planiſſimam.
Grad. Verùm niſi graue fuerit, ſcrupulum mihi priùs eximi ve-
lim, vt inoffenſo pede progredi valeam.
His, quæ calefiunt, in-
geri igniculos, eoſque agitari corporis incaleſcentis particulis im-
miſtos dicebamus.
Quare, ſi vera ſunt, quæ de Succino nar-
rata legi, illud ſcilicet *molle inſtar luti euadere, ſi in ceram ef-*
*ferueſcenterm &
deſpumatam proijeiatur, nam illinc adeò tracta-*
*bile educitur, vt etiam ad ſigilla commodè adbiberi poſſit*;
hoc
ideò contingere dicendum eſt, quod igniculi in cerâ ſordibus li-
beratâ ſolutè mouentur, cumque non facilè auolent à ceræ pin-
guedine coërciti, ſe in ſuccinum iniectum inſinuant, quod pro-
pterea mollitur.
Si igitur calor ex cerâ in ſuccinum migrat, non-
ne Accidens ſe de ſubiecto transfert in ſubiectum?
id quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index