Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (61) of 672 > >|
7361De ignis loco. fornace recedendum, vnum pariter addam in rem noſtram maxi-
mè opportunum.
Satis notum eſt lapides in calcem excoctos mul-
to leuiores fieri, quàm cùm in flumine colligebantur, aut ex ru-
pe excindebantur:
Nam ſaxa, vt ait Vitruuius lib. 2. cap. 5. *ex-*
*cocto liquore circiter tertiâ parte ponderis imminuta eß inueniun-*
*tur.
* Si tamen recentem calcem viuam fortiorem (antequam ex
aëre halitus aqueos exugat, quibus illa extinguatur) igni vehe-
menti in catino expoſueris, poſt duas aut tres horas eductam,
&
bilanci ſtatim impoſitam deprehendes auctam pondere non
contemnendo:
Nam Maſſula pendens drachmas duas inuenta eſt
acquiſiuiſſe in pondere grana viginti nouem ſpatio horarum dua-
rum:
id quod tribuendum videtur additamento igniculorum;
quorum pariter acceſſionem factam in excoquendo latere non le-
uis eſt coniectura, ſulphure ſcilicet vnâ cum ſalinis particulis li-
gnorum peruadente meatus lapidis, ſeque terreis illius particulis
commiſcente.
Imò catinos ipſos (quos Cupellas dicimus) ex oſ-
ſium cineribus confectos, ſi primùm expendantur accuratâ bilance,
vbi iam probè incaluerint, &
omnis prorſus vapor auolauerit, dein-
de in furno probatorio ad duas ſaltem horas vehementiæ ignis per-
miſeris, candentes extractos, &
ſtatim librâ examinatosdeprehendes
auctos pondere, quod non niſi ab Igne lucrari potuerunt:
Nam ſi
in ipſâ librâ tandiu illos ſubſiſtere permiſeris, quoad omnino re-
frixerint, tunc demum aliud pondus accedet ex aquei vaporis, quo
imbutus eſt aër, acceſſione.
Maur. Ignem grauem eſſe non leuis mihi iniecta eſt iamdudum
ſuſpicio, cùm incidi in *Diſſertationes de Terrâ machinis motâ,*
quamuis Author ab illâ, tunc alienâ, quæſtione maluerit abſti-
nere.
Sed vbi nouiſſimè oblatus eſt libellus, cui titulum fecit
*De Flammæ ponderabilitate* acutiſſimus Naturæ veſtigator Boy-
le, in hanc ſententiam ita me inclinatum tot experimentis fa-
teor, vt in maximam veriſimilitudinem penè tranſierit coniectu-
ra.
Quid enim laminæ cupreæ drachmarum duarum & gran. 25
pondus habentis grauitatem auxit granis ferè 32?
niſi ſubiecta
ſulphuris ardentis flamma, ex qua, licèt ſulphur inſigni inter-
uallo abeſſet à laminâ, igniculi in cuprum penetrârunt, quod
&
nonnihil intumuiſſe conſpiciebatur. Id quod & argenti re-
purgati laminæ drachmæ vnius (ſi tamen grana duo adiecta in-
tellexeris) contingit æquali duarum horarum ſpatio, nam &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index