Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
91
91 (79)
92
92 (80)
93
93 (81)
94
94 (82)
95
95 (83)
96
96 (84)
97
97 (85)
98
98 (86)
99
99 (87)
100
100 (88)
< >
page |< < (80) of 672 > >|
9280Diſſertatio Quarta.
Philoſopho Naturam ſpeculanti, rerumque principia venanti,
quas mutationi obnoxias Phyſicus contemplatur, quid procli-
uius fuit, quàm manifeſtis illis, &
extra omnem controuerſiam
poſitis fundamentis inniti, videlicet, Rem nullam de nihilo ori-
ri, Nullam in nihilum occidere?
vt enim neceſſe eſt lancem in li-
brâ ponderibus impoſitis deprimi, ſic animum perſpicuis cedere,
vt cum Cicerone loquar *in Lucullo.
* Materiam igitur aliquam eſſe
neceſſe eſt, quam fingat &
formet effectio, & ſi diſſoluatur, inte-
reat non in nihilum, ſed in ſuas partes:
Nulla quippe vis, vt
eunti per ſingula patebit, mutationem in mundo moliri poteſt
(quæcunque tandem vis illa ſit, præter Deum) quin aliquid ali-
cui detrahat, ſibique aſſumat, in quo facultatem ſuam exer-
ceat.
Quapropter Mutationis generatim atque vniuersè acceptæ
principium optimo iure ſtatuendum eſt illud, *Ex quo aliquid fit:
*
hæc autem eſt, ſi explicemus atque excutiamus intelligentiam
noſtram, ipſiſſima notio *Materiæ.
* Ideò, quamuis à Naturâ ad-
hiberentur in ipſâ rerum effectione minutiſſimæ particulæ &
indi-
uiduæ, quæ dirimi diſtrahique non poſſint, primùm fortaſsè con-
fuſæ, poſtea in ordinem adductæ, non continuò Atomis rerum
principia tribuenda ſunt;
quia ſcilicet non ob id ipſum, quia Ato-
mi ſint &
indiuidua corpuſcula, ſed ex eâ tantùm parte Principij
ratio illis conuenit, quatenus ex ijs conſtat id, quod fit;
vno-
verbo, quia Materia eſt;
ſiuè demum particulæ illæ diuiduæ ſint,
ſiuè indiuiduæ.
Similiter parum refert, an ad hæc peruulgata &
nota quatuor Elementa Ignem, Aërem, Aquam, Terram perti-
neantea, ex quibus corporum viciſſitudines gignuntur:
non enim
quia Ignis, aut Aĕr, aut Aqua, aut Terra, ſed quia Materia
ſunt, ex qua res fiunt, Mutationis Principium cenſentur:
id quod
æquè tribuendum eſſet cuicunque naturæ, quæ nullam cum hiſce
elementis communionem haberet, modo ex illâ res, quæ gigni-
tur, conſtaret.
Propterea reiectis Atomis, atque vulgaribus
Elementis, cœteriſque huiuſmodi, quatenus propriâ ſingulorum
notione comprehenduntur, hoc vnum omnibus, quæ fiunt, com-
mune eſt, vt ex Materiâ ortum ducant.
Non quod vnam eſſe re-
rum omnium Materiam Formarum varietate diſtinctam, quemad-
modum cognatæ ſpecies, differentijs diſcretæ, generis commu-
nione iunguntur, vſquam apertè docentem Philoſophum repere-
rim;
ſed id vniuſcuiuſque Materiam dicit, ex quo illud per ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index