Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
91
91 (79)
92
92 (80)
93
93 (81)
94
94 (82)
95
95 (83)
96
96 (84)
97
97 (85)
98
98 (86)
99
99 (87)
100
100 (88)
< >
page |< < (82) of 672 > >|
9482Diſſertatio Quarta. οὔτε ἄλλο ὀυδέν ἐςιν; ὀυδὲ δὴ {αἱ} ἀποφάσ{ει}ς. *Quare id, quod eſt vl-*
*timum, ſecundùm ſe neque eſt quid, neque quantum, neque aliud ali-*
*quid;
nec verò negationes. *
Grad. Si ſatis video, ea quæ fiunt, coagmentari exiſtimatis
ex ſimplicibus naturis, in quas &
diſſoluuntur, ſi intereant, ma-
nentibus adhuc integris naturis illis ſiuè coniunctis, ſiuè diſiun-
ctis, cum nec generari valeant, nec corrumpi, quippe quæ nec
ex alijs coaleſcere naturis, nec in alias diſſolui poſſunt, quia,
ſimplices cùm ſint, ex diſſimilibus rebus miſceri &
temperari non
poſſunt, nec ex nihilo fieri, nec in nihilum abire, quia hæc vim
Naturæ excedunt.
Quod ad rem ipſam attinet, nunc quidem
non repugnabo:
verùm ſi non plus huic ſententiæ tribuitis, quâm
res &
veritas ipſa concedat, quî fieri poteſt, vt pro hac ſtare
cenſendus ſit Ariſtoteles, qui omnium confeſſione à ratione
Principijreiecit Elementa?
hæc enim corpuſcula ſimplicia à per-
uulgatis quatuor Elementis, ſi rite examinentur, vix, aut ne vix
quidem, diſtare inuenientur.
Dand. Ariſtoteles, non inficior, à Principiorum numero ex-
cludit elementa lib.
1. Phyſ. vbi Mutationis generatim acceptæ
principia veſtigat;
cum enim ab vno ad alium ſtatum tranſire,
hoc ſit mutari, &
fieri quod non erat, vtique prima atque ſim-
plex contrariorum ratio deprehenditur inter eſſe, &
non eſſe; ad
quam demum oppoſitionem quodammodo adduci videntur que-
cunque contraria, &
ſibi aduerſantia cenſentur. Idcirco Prima
Mutationis Principia etiam Prima Contraria eſſe oportet;
atque
adeò Elementa, quæ à ſe inuicem per multiplicem oppoſitionem
ſeparantur (πῦρ γὰρ, Κ{αὶ} γῆ, Κ{αὶ} ἀὴρ, Κ{αὶ}υδωρ με\’θ ἐναντιοΤήτων
συμπεπλεγ γμένα ἐςὶ, vt loquitur textu 54.)
prima principia eſſe
nequeunt;
nam ex text. 56. ἀδὺνατον πλ{εί}ους {εἶ}ναι ἐνανΤιὼσ{ει}ς τὰς
πρώτας.
ἀ{εὶ} γὰρ ἐν ἐνὶ γέν{ει} μία ἐνανΤίωσίς ἐςιν. ἀπασαι δὲ {αἱ}
ἐνανΤιώσ{ει}ς ἀνάγε Θαι δοκοῦσιν {εἰ}ς μίαν.
*Impoſſibile eſt plures eſſe*
*primas contrarietates;
ſemper enim in vno genere vna contrarie-*
*tas eſt;
omnes autem contrarietates reduci videntur ad vnam. *
Cœterùm illa ipſa Elementa, quæ, à primorum principiorum
ratione, eatenus tantùm repelluntur, quatenus ex oppoſitioni-
bus contexta, idem Philoſophus Phyſicas rationes examinans
ſemper in medium adducit, præſertim lib.
4. Meteor. vbi, nullâ
factâ decantatæ illius Materiæ Primæ mentione, non niſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index