Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
281
281 (257)
282
282 (258)
283
283 (259)
284
284 (260)
285
285 (261)
286
286 (262)
287
287 (263)
288
288 (264)
289
289
290
290 (4)
< >
page |< < (257) of 376 > >|
281257LIBER X. CAPUT XIX. multitudo, ad extinguendum, ſi qua vis ignis immitteretur. Conſtitueba-
tur autem in ea arietaria machina, quae graece χ***ιοδόχη dicitur, in qua
collocabatur torus perfectus in torno, in quo inſuper conſtitutus aries,
rudentium ductionibus et reductionibus, eſſiciebat magnos operis eſſectus:
tegebatur autem is coriis crudis quemadmodum turris. De terebra has
explicuit ſcriptis rationes.
Ipſam machinam uti teſtudinem in medio ha-
bentem collocatum in orthoſtatis canalem faciebat, quemadmodum in cata-
pultis aut baliſtis fieri ſolet, longitudine cubitorum L.
altitudine cubiti,
in quo conſtituebatur transverſa ſucula.
In capite autem dextra ac ſiniſtra
trochleae duae, per quas movebatur quod erat in eo canali capite ferra-
to tignum.
Sub eo autem ipſo canali incluſi tori crebriter celeriores et vehementiores efficiebant ejus motus. Supra autem id tignum, quod
inibi erat, arcus agebantur ad tegendum canalem, uti ſuſtinerent corium
crudum, quo ea machina erat involuta.
De Corace nihil putavit ſcriben-
dum, quod animadverteret eam machinam nullam habere virtutem.
De
aſcenſu qui 7952πιβάθ***α graece dicitur, et de marinis machinationibus, quae per navim aditus habere poſſent, ſcribere ſe tantum pollicitum eſſe ve-
hementer animadverti, neque rationes earum eum explicuiſſe.
Quae ſunt
ab Diade de machinis ſcripta, quibus ſint comparationibus, expoſui.
Nunc,
quemadmodum a praeceptoribus accepi, et utilia mihi videntur, exponam.
CAPUT XX.
De teſtudine ad congeſtionem foſſarum paranda.
Teſtudo, quae ad congeſtionem foſſarum paratur, eaque etiam acceſſus ad
murum poteſt habere, ſic erit facienda.
Baſis compingatur, quae graece
7952σχά***α dicitur quadrata, habens quoquoverſus latera ſingula 123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index