Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5 (ii)
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < (ii) of 256 > >|
5iiBEATISSIMO IVLIO .II. PONTIFICI MA- XIMO: FRATER IO. IOCVNDVS. H.S.C.
Stvdia & labores: quos in reſtituẽdo Vitruuio ad priſtinæ lectionis nor-
mã exhauſi:
quoſ tibi gratos fore exiſtimaui: non ab re tuo nomini dica-
re conſtitui maxime Pontifex:
utpote totius humani generis monarchæ:
quando ſolus es: qui optimi maximi dei vices in terris geras: & qui omni
bus ætatis tuæ gradibus magnitudine animi oſtenderis quantis &
ꝗ̃nume-
@oſis uirtutibus polleas:
& ex rebus geſtis: nõ modo in ſummi pontificatus
apice conſtitutus:
ſed etiam ab ipſis uitæ tuæ initiis quantum ualueris: quã-
to ingenio &
ſolertia in omnibus tuis actionibus præditus fueris: feliciſ-
ſimi probent exitus.
Rectũ ergo mihi uiſum fuit hoc animi & amoris mei
iudicium huiuſmodi architecturæ ſtudia tibi dicare:
quibus plurimum de
lectaris:
vt inter cæteras maximas tuas virtutes ampliſſimarum at magni-
ficentiſſimarum impenſarum in ædificiis conſumandis mon umenta decla-
rant.
His enim ut in pleriſ aliis: non modo noſtri æui principes: ſed et ſu-
perioris quo, &
numero & magnificẽtia ſuperaſti. Et ne mihi huiuſcemo
di tuæ laudis adulatorium innuratur cõmentum.
ueritatis teſtes prodeant.
Opera &
enim conſtant. Queratur quinumerum æquet. quiue ſecundus
ſit:
aut qui maiora: magnificentioraue fecerit: cuiuſ fama (ut tua) vſ ad
ſæculorum fines extendi poſſit.
Sume igitur placido vultu beatiſſime Pa-
ter:
quos tibi dedico in hoc auctore reſtituendo labores: nec eos fuiſſe mo-
dicos exiſtimes:
quando (ut intelligerem) non ſine multo ſudore & laſſitu-
dine:
eius verba & ſenſum: cũ ruinarum ueterum ædificiorum reliquiis
me contuliſſe notum ſit:
non ſemel modo: ſed ſæpe & numeroſe. At hoc eti-
am (tãta mihi fuit huius rei cura) parum viſum fuiſſet:
ſiipſius auctoris in-
regram habuiſſemus lectionem:
quam quia pene totam corruptam offen-
di:
nec quẽquam ꝗ̃uis ſtudiofum: aut onus corrigẽdiſuſcepiſſe: aut ad per-
fectam eius intelligentiam penetraſſe inueni:
diligentius meo ſtudio: dum
ſingula perquirere cepi:
ad antiqua exemplaria tanquã ad anſam digno-
ſcendæ rei me contuli:
nec ad pauca quidem: nec vna tantum regione uel
vrbe reperta:
ſed multis. Sic dupliciſtudio intentus: veterum ſcilicet rui-
narum monumentis:
& ſitu vetuſtatis redolentibus libris: ſatis patentem
mihi feci intelligẽdi ſemitam:
& ex diuerſa lectione effectum eſt: vt ex vno
vel altero codice quãmulta correcta loca inuenerim:
vel ad corrigendum
iter oſtenderint:
& vbi hæc non iuuerũt: ſic omnino uti erant reliqui. Hoc
ſciri volui:
ne me taxent: qui nodum in ſcirpo querunt: quod talis ſim: qui
glorier ad amuſſim priſtinam auctoris lectionem integram reſtituiſſe.
nam
ne hoc pollicitus ſum:
ne idoneum me eẽſcio: cum nonnulla in eo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index