Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (316)
17
17 (317)
18
18 (318)
19
19 (319)
20
20 (320)
< >
page |< < (398) of 568 > >|
119398CHRISTIANI HUGENII circumferentiæ portio deſcribatur quæ capiat angulum ipſi
B F A æqualem.
Secabit ea productum latus F A, ut mo-
do oſtendetur.
Itaque ad interſectionis punctum C ducatur
B C.
Dico hujus partem interceptam D C lineæ datæ K æ-
qualem eſſe.
Quod autem circumferentia deſcripta latus F A
productum ſecabit, ſic primùm oſtenditur.
Ducatur A N
ita ut ſit angulus B A N angulo B F A vel B E A æqualis.
Itaque triangulus B A N triangulo B E A ſimilis eſt, ac
proinde iſoſceles quoque.
Quare ſi ſuper B N circumferen-
tia deſcribatur quæ capiat angulum B F A, ea continget
latus F A in A puncto.
Sed B G major eſt quam B N:
nam quadratum A G majus eſt quadrato A N vel A B, cum
ſit æquale quadratis ex K &
A B. Quare A G cadet extra
triangulum iſoſcelem B A N.
Itaque manifeſtum eſt cir-
cumferentiam ſuper B G deſcriptam capientemque angulum
ipſi B F A vel B A N æqualem ſecare lineam F A C.
Eſto
alterum interſectionis punctum M &
jungantur B M, G C,
&
cadat in B E ex A perpendicularis A L.
Quia igitur quadratum A G æquale eſt quadratis ex K &
A B:
atque idem quadratum A G æquale quadratis A B &
B G minus duplo rectangulo G B L, hoc eſt, minus rectan-
gulo G B N;
erit K quadratum æquale quadrato B G mi-
nùs rectangulo G B N, hoc eſt, rectangulo B G N.
Eſt
autem ut rectangulum B G N ad rectang.
B E, G N, ita
B G ad B E.
Ergo ut B G ad B E ita quoque quadratum
K ad rectangulum G N, B E, hoc eſt, rectangulum G B E
minùs rectangulo N B E.
Eſt autem rectangulo G B E æ-
quale rectang.
C B D, quoniam G B ad B C ut D B ad B E
propter triangulos ſimiles G B C, D B E;
habent enim an-
gulum ad B communem, &
angulus B C G ipſi B E D eſt
æqualis.
Item rectangulo N B E æquale eſt quadratum A B
quia propter triangulos ſimiles eſt N B ad B A ut A B ad
B E.
Ergo erit G B ad B E ut quadratum K ad rectangu-
lum C B D minùs quadrato A B.
Eſt autem rectangulo
C B D minùs quadr.
A B æquale rectangulum D A, A C;
quod ſic oſtenditur. Etenim quia quadrilaterum C G B

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index