Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (316)
17
17 (317)
18
18 (318)
19
19 (319)
20
20 (320)
< >
page |< < (346) of 568 > >|
58346CHRIST. HUGENII AD XAVERIUM mus. Is circa verbum continere commiſſus eſt, ex quo non
recte percepto factum eſt ſcilicet, ut, cum Quadraturam ve-
ſtram oppugnare me crederem, nihil minus egerim, omnes-
que item, qui me labefeciſſe eam judicarunt, cæcutierint.
Ego ſignificationem duplicem ejus verbi quam in opere Ge-
ometrico inveneram, adduxi, tuam, quæ &
P. Sarraſæ eſt,
interpretationem, quoniam adhuc ignorabam, præterii.
Igi-
tur hic palmaris eſt error meus, quod nec P.
Sarraſæ librum,
nec tuum Corollarium tum temporis videram.
Sed nec for-
taſſe ſi ſciviſſem explicationem veſtram, propterea memo-
randam duxiſſem, cum parum adeo ad rem faciat, ſitque
monſtroſa plane atque abſona, uti ex adjecto ſpecimine li-
quebit:
quantum vero ea promoveritis deinde exponam.
Propoſitio 40.
lib. 10. eſt hujuſmodi. Iiſdempoſitis, dicora-
tionem ſolidiex R S in X Y ad ſolidum ex T V in Z &
, to-
ties continere rationem ſolidiex I K in N O ad ſolidum ex L M
in P Q, quoties hæc ipſa ratio continet rationem ſolidi ex A B
in E F ad ſolidum ex C D in G H.
Quam propoſitionem jux-
ta mentem, ut ais, autoris, (variatâ tantùm phraſi ſcilicet)
ſic nobis enarras.
Iiſdem poſitis, dico rationem ſolidi ex R S
in X Y ad ſolidum ex T V in Z &
, conſtitui ex iis rationibus
quæ toties multiplicatæ ſunt illarum rationum ex quibus con-
ſtituitur ratio ſolidi ex I K in N O ad ſolidum ex L M in
P Q, quoties hæ ipſæ rationes multiplicatæ ſunt earum ex qui-
bus conſtituitur ratio ſolidi ex A B in E F ad ſolidum ex C D
in G H.
Pulchra vero explanatio! quam quia ego pervidere non
valui, ſenſum convenientem ratiociniis veſtris non percepi.
At cui hoc in mentem veniret, Mathematicum longe aliud
ſcribere quam intelligi poſtulet?
quiſve magis adhuc intri-
catum ſenſum theorematibus jam nunc nimium obſcuris af-
fingere vellet?
Omnes profecto qui vobis controverſiam mo-
verunt, haud aliter atque ego, verbum continere accepiſſe
noſti, neque ulli hoc incidiſſe, ut cum de ratione inter duas
magnitudines legeret, id ad partiales referret, ex quibus to-
tales conſtituerentur.
Ecce vero ut præter eos quorum ani-
madverſiones ad manus veſtras pervenere, eadem plane

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index