Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
21
21 (321)
22
22 (322)
23
23 (323)
24
24 (324)
25
25
26
26
27
27
28
28 (325)
29
29 (326)
30
30
< >
page |< < (316) of 568 > >|
16316THEOR. DE QUADRAT. minor erit dato ſpatio; ſit ea parallelogrammum B F, & di-
vidatur baſis A C in partes æquales ipſi D F, punctis
G, H, K &
c. atque inde ducantur ad ſectionem rectæ
G L, H M, K N &
c. diametro B D parallelæ, & perfi-
ciantur parallelogramma D O, G P, H Q, K R &
c. Di-
co figuram ex omnibus iſtis parallelogrammis compoſitam
(quæ impoſterum ordinatè circumſcripta vocabitur) ſupera-
re portionem A B C minori quàm datum ſit ſpatio.
Jungantur enim A N, N M, M L, L B, B S, & c.
eritque hac ratione inſcripta quoque portioni figura quædam
rectilinea;
majorque erit exceſſus figuræ circumſcriptæ quæ
ex parallelogrammis compoſita eſt, ſuper inſcriptam, quàm
ſupra portionem A B C.
Exceſſus autem circumſcriptæ ſuper
inſcriptam ex triangulis conſtat, quorum quæ ſunt ab una
diametri parte, ut A R N, N Q M, M P L, L O B,
æquantur dimidio parallelogrammi O D vel B F, quia ſin-
gulorum baſes baſi D F æquales ſunt, &
omnium ſimul al-
titudo, parallelogrammi B F altitudini.
Eâdem ratione trian-
gula qu&
ſunt ab altera diametri parte, æquantur dimidio
parallelogrammi B F:
Ergo omnia ſimul triangula ſive di-
ctus exceſſus æqualis eſt parallelogrammo B F, eóque mi-
nor ſpatio dato.
Sed eodem exceſſu adhuc minor erat ex-
ceſſus figuræ circumſcriptæ ſupra portionem A B C:
igitur
hic exceſſus dato ſpatio multo minor eſt.
Et apparet fieri
poſſe quod proponebatur.
Theorema II.
DAtâ portione hyperboles, vel ellipſis vel circuli
portione, dimidiâ ellipſi dimidiove circulo non
majore, &
dato triangulo qui baſin habeat baſi por-
tionis æqualem;
poteſt utrique figura circumſcribi ex
parallelogrammis quorum ſit omnium eadem latitu-
do, ita ut uterque ſimulexceſſus quo figuræ circum-
ſcriptæ portionem &
triangulum ſuperant, ſit minor
ſpatio quovis dato.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index