Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16 316
17 317
18 318
19 319
20 320
21 321
22 322
23 323
24 324
25
26
27
28 325
29 326
30
31
32
33 327
34 328
35
36
37
38 329
39 330
40 331
< >
page |< < of 568 > >|
13PRÆFATIO. ne, quàm cum eandem in Hyperboles portioni-
bus obſervaſſem, illudque inveniſſem de quo
tantus Vir non potuit non &
ipſe cogitaſſe. Ra-
ros alioqui ſemper hæc figura, ſi cum Circulo
conferatur, ſui contemplatores nacta eſt;
ejuſ-
que rei vel effectum vel indicium habemus, quod
cum varia ſint inſpecta quibus datis Quadratu-
ram quoque Circuli dari neceſſe ſit;
cujuſmodi
ſunt exacta perimetri longitudo, Helicis Archi-
medeæ contingens, Quadratricis Dinoſtrati ter-
minus, vel tangens quoque ejuſdem Quadratri-
cis ad terminum alterum, (ſicut aliquando me
demonſtraſſe memini) &
alia nonnulla quæ recen-
tioribus debentur;
nihil interea à quoquam de-
finitum extet, quo vel ſub ulla conditione Hy-
perbole cum ſpatio rectis comprehenſo lineis
comparari poſſit.
Noſtrâ ſanè ætate, pauciſque
abhinc annis Vir Clariſſ.
D. Gregorius à S. Vin-
centio, de quo mihi deinceps dicendum reſtat,
exquiſitâ prorſus novâque methodo utramque
Quadraturam aggreſſus eſt, &
credidit eâdem
ſe propemodum demonſtratione abſolviſſe.
At
ego cum ampliſſima quæ de hiſce volumina emi-
ſit, perſcriptis jam Theorematis meis, diligentius
evolverem, (certus, ſi quod intenderat obtineret,
ſaltem gravitatis me centra exhibiturum,) in-
tellexi tandem, majori ſubtilitate quàm ſucceſ-
ſu rem arduam tentatam fuiſſe, ratione quoque
repertâ quâ id clariſſime oſtendi poſſe confido.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index