Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < of 568 > >|
69 31[Figure 31]
CHRISTIANI HUGENII,
Const. f.
DE
CIRCULI MAGNITUDINE
INVENTA.
Theorema I. Propositio I.
SI Circuli portioni, ſemicirculo minori, trian-
gulum maximum inſcribatur, &
portioni-
bus reliquis triangula ſimiliter inſcribantur,
erit triangulum primo deſcriptum duorum ſimul
quæ in portionibus reliquis deſcripta ſunt minus
quam quadruplum.
Eſto circuli portio A B C, ſemicirculo minor, cujus diameter
11TAB. XXXVI@
Fig. 1.
B D;
maximum autem inſcriptum ſit triangulum A B C,
hoc eſt, quod baſin &
altitudinem habeat cum portione eandem.
Et reliquis duabus portionibus inſcribantur triangula item ma-
xima A E B, B F C.
Dico triangulum A B C minus eſſe quam
quadruplum triangulorum A E B, B F C ſimul ſumpto-
rum.
Jungatur enim E F, quæ ſecet diametrum portionis
in puncto G.
Quoniam igitur arcus A B bifariam dividitur
in E puncto, erit utraque harum E A, E B, major dimi-
diâ A B.
Quamobrem quadratum A B minus erit quam qua-
druplum quadrati E B vel E A.
Sicut autem quadratum A B
ad quadr.
E B, ita eſt D B ad B G longitudine; quia qua-
dratum quidem A B æquale eſt rectangulo quod à D B &

circuli totius diametro continetur, quadratum vero E B æ-
quale rectangulo ſub eadem diametro &
recta B G. Minor
igitur eſt B D quam quadrupla B G.
Sed & A C minor
eſt quam dupla E F, quoniam hæc ipſi A B æquatur.
Er-
go patet triangulum A B C minus eſſe quam octuplum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index