Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
71
71 (359)
72
72 (360)
73
73 (361)
74
74 (362)
75
75 (363)
76
76 (364)
77
77 (365)
78
78 (366)
79
79
80
80
< >
page |< < (361) of 568 > >|
73361DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA. rectis A D, D C & arcu A B C comprehenſum majus erit
portionis A B C dimidio.
Ac proinde triangulum A D C
majus quam portionis A B C ſeſquialterum.
Quod erat de-
monſtrandum.
Theor. V. Prop. V.
OMnis circulus major eſt pylogono æqualium
laterum ſibi inſcripto &
triente exceſſus quo
id polygonum ſuperat aliud inſcriptum ſubduplo la-
terum numero.
Eſto circulus centro C; ſitque ipſi inſcriptum polygonum
11TAB. XXXVIII.
Fig. 5.
æqualium laterum, quorum unum ſit A B.
Atque alterum
item polygonum ſit inſcriptum, cujus bina latera A D, D B,
ſubtendat A B.
Hoc igitur priore polygono majus eſt. Sit
autem exceſſus trienti æquale H ſpatium.
Dico circulum ma-
jorem eſſe polygono A D B una cum ſpatio H.
Ducantur
enim ex centro rectæ C A, C B.
Quoniam igitur portio
circuli A D B major eſt quam ſeſquitertia trianguli A D B ſibi
inſcripti ;
erunt portiones A D, D B, ſimul majores 22per. 3. huj. ente trianguli A D B. Quamobrem & ſector C A B major
erit utriſque ſimul quadrilatero C A D B &
triente trian-
guli A D B.
Sicut autem ſector C A B ad circulum totum,
ita eſt quadrilaterum C D B A ad polygonum A D B, &

ita quoque triens trianguli A D B ad trientem exceſſus po-
lygoni A D B ſupra polygonum A B.
Ergo manifeſtum eſt
circulum quoque totum majorem fore polygono A D B una
cum triente exceſſus quo polygonum A D B ſuperat poly-
gonum A B, hoc eſt, unà cum ſpatio H.
Quod erat demon-
ſtrandum.
Theor. VI. Prop. VI.
Omnis circulus minor eſt duabus tertiis polygo-
ni æqualium laterum ſibi circumſcripti &
tri-
ente polygoni ſimilis inſcripti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index