Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
71
71 (359)
72
72 (360)
73
73 (361)
74
74 (362)
75
75 (363)
76
76 (364)
77
77 (365)
78
78 (366)
79
79
80
80
< >
page |< < (365) of 568 > >|
77365DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA. benti duplam C G, hoc eſt, C D, & altitudinem C A: tri-
angulum vero A E C æquale triangulo baſin ipſi E F æqua-
lem habenti &
altitudinem dictam A C. Itaque apparet duas
tertias quadrilateri A E G C ſimul cum triente trianguli A E C
æquari triangulo qui baſin habeat compoſitam ex duabus ter-
tiis C D &
triente E F, altitudinem vero radii A C. Qua-
re ejuſmodi quoque triangulum majus erit ſectore A E C.
Unde liquet baſin ipſius, hoc eſt, compoſitam ex duabus
tertiis ipſius C D &
triente ipſius E F, majorem eſſe arcu
C E.
Quod erat demonſtrandum.
Theor. IX. Prop. IX.
OMnis circuli circumferentia minor eſt duabus
tertiis perimetri polygoni æqualium laterum ſibi
inſcripti &
triente perimetri polygoni ſimilis circum-
ſcripti.
Eſto Circulus cujus A centrum; & inſcribatur ei polygo-
11TAB. XXXIX.
Fig. 1.
num æquilaterum, cujus latus C D:
ſimileque aliud cir-
cumſcribatur lateribus ad priora parallelis, quorum unum ſit
E F.
Dico circuli totius circumferentiam minorem eſſe dua-
bus tertiis ambitus polygoni C D &
triente ambitus polygo-
ni E F.
Ducatur namque diameter circuli B G, quæ ſimul
inſcripti polygoni latus C D medium dividat in H, &
cir-
cumſcripti latus E F in G, (conſtat autem G fore punctum
contactus lateris E F,) Et ponatur H L æqualis ipſi H G,
&
jungantur A C, B C & producantur, occurrátque B C
lateri E F in K, producta autem A C incidet in E angu-
lum polygoni circumſcripti.
Quoniam igitur H L æqualis
H G, erit B L dupla ipſius A H:
Ideoque ut G A ad A H,
ita G B ad B L.
Major autem eſt ratio H B ad B L, quam
G B ad B H;
quoniam hætres ſeſe æqualiter excedunt G B,
H B, L B.
Itaque major erit ratio G B ad B L, hoc eſt,
G A ad A H, quam duplicata rationis G B ad B H.
Sicut
autem G A ad A H, ita eſt E G ad C H;
& ſicut G

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index