Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
111
111 (390)
112
112 (391)
113
113 (392)
114
114 (393)
115
115 (394)
116
116 (395)
117
117 (396)
118
118 (397)
119
119 (398)
120
120
< >
page |< < (397) of 568 > >|
118397ILLUST. QUORUND. PROB. CONSTRUCT.
Probl. V.
DAto quadrato, & duobus contiguis lateribus
productis, aptare ſub angulo interiori rectam
magnitudine datam quæ per angulum oppoſitum
tranſeat.
Oportet autem non minorem eſſe datam
quam ſit quadrati diameter dupla.
Datum ſit quadratum A B, productaque latera A F, A E.
11TAB. XLI.
Fig. 8.
Data verò linea K, non minor duplâ A B diametro. Et
oporteat per angulum B ponere rectam D C ipſi K æqua-
lem.
Si K æqualis fuerit duplæ A B, conſtructio manifeſta eſt;
tunc enim per B ducenda eſt quæ ſit ipſi A B ad angulos re-
ctos, eaque propoſitum efficiet.
Cum verò major erit K quam
dupla A B, conſtructio iiſdem verbis præcipitur atque in Pro-
blemate præcedenti:
& demonſtratio quoque eſt eadem.
Quod autem circumferentia B C G ſecabit productam A F
hinc manifeſtum eſt.
Etenim quia K major eſt duplâ diame-
tro A B, erit K quadratum majus octo quadratis E B.
Itaque
quadratum E G majus quam quadrata novem ex E B;
ac pro-
inde E G major quam tripla E B.
Dimidia igitur B G, hoc
eſt, radius deſcripti ſemicirculi major quam E B vel B F;
unde neceſſe eſt rectam A C ſecari à circumferentia B C G.
Probl. VI.
RHombo dato, & uno latere producto, aptare
ſub angulo exteriori lineam magnitudine da-
tam quæ ad oppoſitum angulum pertineat.
Sit datus rhombus A B, cujus productum latus F A. Data
22TAB. XLII.
Fig. 1.
autem linea K.
Et oporteat ducere rectam B D C, ita ut
pars intercepta D C ſit ipſi K æqualis.
Ducatur diameter A B, & latus B E producatur; & qua-
dratis ex K &
A B ſit æquale quadratum A G. Et ſuper B

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index