Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
71
71 (359)
72
72 (360)
73
73 (361)
74
74 (362)
75
75 (363)
76
76 (364)
77
77 (365)
78
78 (366)
79
79
80
80
< >
page |< < (366) of 568 > >|
78366CHRISTIANI HUGENII ad B H, ita K G ad C H. Ergo major erit ratio E G ad
C H, quam duplicata ejus, quam habet K G ad C H.
Qua-
re major ratio E G ad K G, quam K G ad C H.
Ideoque
duæ ſimul E G, C H omnino majores duplâ K G.
Et ſumptis
omnium trientibus, erunt trientes utriuſque E G &
C H ſi-
mul majores duabus tertiis K G.
Quamobrem addito utrim-
que ipſius C H triente, erit triens E G cum duabus tertiis
C H, major duabus tertiis K G cum triente C H.
Hiſce
vero minor etiam eſt arcus C G .
Igitur duæ tertiæ C 11per praced. ſimul cum triente ipſius E G majores omnino ſunt eodem ar-
cu C G.
Unde ſumptis omnibus toties quoties arcus C G
circumferentiâ totâ continetur, erunt quoque duæ tertiæ pe-
rimetri polygoni C D, cum triente perimetri polygoni E F,
majores circuli totius circumferentiâ.
Quod fuerat oſtenden-
dum.
Omnis igitur circumferentiæ arcus quadrante minor, mi-
nor eſt ſinus ſui beſſe &
tangentis triente.
Problema I. Prop. X.
Peripheriæ ad diametrum rationem invenire
quamlibet veræ propinquam.
MInorem eſſe peripheriæ ad diametrum rationem quam tri-
plam ſeſquiſeptimam:
majorem vero quam 3 {10/71}, Archi-
medes oſtendit inſcripto circumſcriptoque 96 laterum po-
lygono.
Idem verò hic per dodecagona demonſtrabimus.
Quia enim latus inſcripti circulo dodecagoni majus eſt par-
tibus 5176 {3/8}, qualium radius continet 10000:
duodecim la-
tera proinde, hoc eſt, perimeter inſcripti dodecagoni major
erit quam 62116 {1/2}:
perimeter autem hexagoni inſcripti eſt
radii ſextupla, ideoque partium 60000.
Igitur dodecagoni
perimeter perimetrum hexagoni excedit amplius quam par-
tibus 2116 {1/2}.
Quare triens exceſſus major erit quam 705 {1/2}. Igi-
tur dodecagoni perimeter unà cum triente exceſſus, quo pe-
rimetrum hexagoni ſuperat, major erit aggregato

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index