Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (2) of 532 > >|
142 ricorũlibros ſumma eruditione refertos, in qui-
bus varias ſphæræproprietates demõſtrat, qua-
rum quidem cognitio magnopere eſt neceſſaria
adrerum cæleſtium doctrinam conſequendam.
Ctenim ſine his Aſtronomia ſuã dignit atẽ tue-
rinullaratione potect:
Gnomonice quoque, ſeu
ratio horologiorum Solarium deſcribendorũ ex
his maximè pendet.
Adde quod & ad Geogra-
phiam, &
ad Perſpectiuam rectè intelligendam
non parum momenti habeant, vt interim alias
vtilitates ſphæricorum elementorum taceamus.
QVONIAM verò duplex verſio Sphæ-
ricorum Theodoſie circumfertur, germana alte
ra &
propria loannis Penæ exemplarigræco ad
verbumre ſpondens, altera Franciſci Mauro-
lyci Abbatis Meſſanenſis extraditione Ara-
bum:
nos priorem ſecuti ſumus, quæ nouem &
quinquagint a propoſitionibus abſoluitur, inſe-
ruimus{q́ue} varia ſcholia, quibus plurima theore-
mat a neceſſaria, &
ſcitu iucunda, à T heodoſio
quidem omiſſa, ab Arabibus autem adiuncta,
demonstrauimus.
In demonſtrationibus autem
non ſumus ſecuti verba codicis Graci, ſed ſen-
ſum, vt demonstrationes ipſæ clariores fierent:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index