Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

List of thumbnails

< >
91
91 (79)
92
92 (80)
93
93 (81)
94
94 (82)
95
95 (83)
96
96 (84)
97
97 (85)
98
98 (86)
99
99 (87)
100
100 (88)
< >
page |< < (82) of 532 > >|
9482
THEOREMA 9. PROPOS. 9.
118.
SI polus parallelorum ſit in circunſerentia ma-
ximi circuli, quem duo alij maximi circuli ad an -
gulos rectos ſecent, quorum circulorum alter ſit
vnus parallelorũ, alter verò ad parallelos obliquus
ſit:
& ab hoc obliquo circulo ſumantur æquales
circunferentiæ, quæ continuæ quidem non ſint,
ſed tamen ſint ad eaſdem partes maximi illius pa-
ralleli;
per polum autem, & ſingula puncta æqua-
les circunferentias terminantia deſcribantur ma-
ximi circuli:
Inæquales circunferentias de maxi-
mo parallelo intercipient, quarum ea, quæ pro-
pior erit maximo circulo primo poſito, ſemper
erit maior remotiore.
IN circunſerentia maximi circuli A B, ſit A, polus parallelorum, eum-
que ſecent duo maximi circuli B C, D C, ad angulos rectos, quorum B C,
ſit maximus parallelorum, &
D C, ad parallelos obliquus; ex quo ſuman-
tur arcus æquales non continui E F, G H:
& per puncta E, F, G, H, & polum
A, deſcribantur maximi circuli A E I, A F K, A G L, A H M.
Dico arcum M L,
2220. 1. huius maiorem eſſe arcu K I.
Autenim intermedius arcus F G, vtrique æqualium
100[Figure 100] E F, G H, commenſurabilis eſt, aut incommen
ſurabilis.
Sit primum commenſurabilis. In-
uenta autem maxima communi menſura X,
334. decimi. diuidantur tres arcus E F, F G, G H, in par-
tes ipſi X, æquales, vt in prima figura appa-
ret;
& per puncta diuiſionum, & polum A,
circuli maximi ducantur.
Quoniam igitur ar-
4420. 1. huius. cus E Q, Q F, F P, &
c. æquales ſunt, ma-
ior erit arcus M R, arcu R L, &
R L, maior,
556. huius. quàm L, S, &
c. Igitur cum M R, maior ſit
quàm K V, &
R L, maior quàm V I, erit &
totus M L, maior toto K I.
quod eſt propo-
ſitum.
SED iam ſit arcus intermedius F G, in
commenſurabilis vtrique arcuum æqualium E F, G H.
Dico Rurſus arcum
M L, maiorem eſſe arcu K I.
Si enim maior non eſt, erit vel minor, vel æqua-
lis.
Sit primum, ſi ſieri poteſt, M L, minor quàm K I, vt in ſecunda figura;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index