Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 290 > >|
59
Capitulum primum / in quo ponitur
et improbatur vna opinio: de cauſa
velocitatis motus.
QUoniã errores elimi-
nãdi et extirpandi ſunt antea
̄ veritas inferatur: ideo pre-
mittūtur et improbantur falſe
opiniones more communiter
hanc tractantium materiam.
Prima opinio de velo­
citate motuum penes cauſam fuit aliquorum phi­
loſophorū dicentium velocitatem in motu atten-
di debere penes proportionem exceſſus potentia-
rum ſupra ſuas reſiſtētias: ita  ſi exceſſus vnius
potentie ſupra ſuam reſiſtentiaꝫ fuerit duplus ad
exceſſum alterius potentie ſupra ſuam reſiſtentiã
motus / ille erit duple velocitatis ad alium motuꝫ /
vt ſi .6. moueant .3 / et .4. moueant .2. / hoc eſt actiui-
tas vt .4. / quia exceſſus .6. ad .3. eſt ſexquialterus
ad exceſſum .4. ad .2. in ſexquialtero velocius .6.
mouebunt .3. ꝙ̄ .4.2.
Et ſic conſequenter dicas in
aliis.
Hanc opinionem fundant eius factores in
verbo philoſophi primo celi et mundi capitulo de
infinito.
inferentis velocitatem motuum penes ex­
cellentiã exceſſus: et in verbo commentatoris quar­
to phiſicorum cõmento .35. et .39. in quibus locis vi-
detur huic opinioni ſatis applaudere.
11Contra
primam
opinio-
nē inſtat̄̄
Sed cõtra iſtam opinionē arguitur /
qui ſi illa eſſet vera / ſequeretur /  motus proueni-
tes ab equalibus proportionibus eſſent inequa-
les: ſed conſequens eſt falſum / igitur illud ex quo
ſequitur.
Sequela probatur et volo /  potentia vt
8. moueat reſiſtentiam vt .4. et potentia vt .4. mo-
reſiſtentiaꝫ vt .2. / quo poſito arguitur ſic.
Ille due
proportiones potentiarum ad reſiſtentias ſunt
equales cum vtra ſit dupla: et tamen vna illarū
puta .8. ad .4. velocius mouet ꝙ̄ altera igitur pro­
poſitum.
Minor probatur / quia exceſſus eſt maior /
igitur ſecundum opinionem velocitas eſt maior.
¶ Dices concedendo ſequelam: et negando falſi-
tatem conſequentis.
Sed contra / quia tunc ſequeretur 
aliquam duo mobilia mouerentur ab equalibꝰ pro­
portionibus: tamen vnum in duplo velocius mo-
ueretur altero / ſed conſequens eſt falſum / ergo il-
lud ex quo ſequitur.
Sequela probatur retento ſu­
periori caſu.
Nam potentia vt .8. mouebit reſiſtē-
tiam vt quatuor in duplo velocius ꝙ̄ potentia vt
quatuor moueat reſiſtentiaꝫ vt .2. quoniã exceſſus
eſt duplus / et tamen ille proportiões ſunt equales
igitur propoſitum. 22Dicitur
¶ Dices concedendo qnod in-
fertur: nec illud habes pro inconuenienti: īmo pro
ſequela opinionis.
33Replica
Sed contra / quia tunc ſequeretur 
ſi aliqua potentia moueret aliquam reſiſtentiam
aliquali velocitate: medietas potentie non moue-
ret medietatē reſiſtentie tanta velocitate cõſequēs
eſt falſum: et contra philoſophum ſeptimo phiſi-
corum expreſſe ponentem oppoſitum / igitur illud
ex quo / ſequitur ſequela probatur et volo /  poten­
tia vt .8. moueat reſiſtentiam vt quatuor: deinde
medietas potentie vt octo puta .4. moueat medie-
tatē reſiſtentie puta duo quo poſito arguo ſic / po­
tentia vt octo in duplo plus excedit ſuam reſiſten­
tiam ꝙ̄ medietas eius / que eſt vt quatuor excedat
medietatem ſue reſiſtentie / que eſt vt .2. cum vna ex-
cedat per quatuor et alia per .2. / igitur non tanta
velocitate medietas potentie mouet medietatem
reſiſtentie / quanta tota potentia mouet totam re-
ſiſtentiam / quod fuit inferendum.
44Cõfirma­
tio.
¶ Et confirmatur / quia ſi opinio eſſet vera / ſeque-
retur /  ſi duo equi traherent duas nauas diuiſim
per vnã horam:  illi equi coniūcti traherent illas
duas naues coniūctim in duplo velocius: ſed con­
ſequens eſt contra experientiã / igitur illud ex quo
ſequitur.
Sequela ꝓbatur / quoniã ipſis coniūctis
exceſſus eſſet duplus ad exceſſum vtriuſ diuiſim /
igitur velocitas eſſet dupla: conſequentia patet ex
opinione.
Sed antecedēs probatur / quia quando­
cun ſunt due proportiones equales: ſi minores
numeri vniantur et maiores ſimiliter / et fiat vna ꝓ­
portio: exceſſus in tali proportiõe eſſet duplus ad
exceſſum cuiuſlibet alterius.
Exemplum / vt capta
proportiõe .4. ad .2. / et vna alia ſibi equali in eiſdē
terminis puta .4. ad .2. / deinde vniendo minores
numeros puta binarium cum binario et maiores
puta quaternarium cum quaternario: reſultabit
proportio dupla .8. ad .4. / et ibi numerus maior ex­
cedet minorem numerum duplo exceſſu ad exceſſū
aliarum proportionum / vt patet ad ſenſum.
Aliud
exemplum: capiantur due proportiones ſexquial­
tere in eiſdem terminis: puta .6. ad .4. et .6. ad .4. / et
manifeſtum eſt /  exceſſus in talibus proportioni­
bus eſt binarius.
Et ſi vniantur numeri mino-
res et maiores reſultabit proportio .12. ad .8. / que
erit ſexquialtera: in qua maior numerꝰ excedit mi­
norē quaternario: et per cõſequens duplo exceſſus
ad aliū exceſſū et ſic infallibiliter īuenies in omni
ſpecie proportiones cuiuſcun generis fuerit: vt
patet abunde ex ſecūda parte in tertio correlario
tertie concluſionis quarti capitis.
55Cõfirma­
tio ſcḋa.
¶ Confirmatur ſecundo / quoniam ſi poſitio eſſet
vera: ſequeretur /  capta vna libra plumbi ele-
uantis in rota mediam libram ex oppoſito per
aliquod ſpacium in aliquo tempore:  due libre
eleuarent vnam libram ex oppoſito in duplo mi-
nori tempore: et per conſequens in duplo velocius /
ſed hoc eſt manifeſte falſum: et contra experientiã
que ſatis facile haberi poteſt: igitur illud ex quo
ſequitur.
Sequela probatur / quia exceſſus eſſet du­
plus ad priorem exceſſum: puta exceſſus quo due
libre excedunt vnam libram / ad exceſſum quo vna
libra excedit mediam libram: vt in priori ↄ̨firma-
tione probatum eſt.
¶ Et propter hoc relinquitur
hec opinio contraria experimento et rationi et ſen­
tentie paripatheticorum.
Ad fulcimentum autem predicte opi­
nionis que innititur auctoritatibus philoſophi
et cõmentatoris.
Dicitur cõcedendo predictas au-
ctoritates: et negando conſequentiam: et ratio eſt:
quia cum philoſophus aut cõmentator dicunt ve-
locitatem motus ſequi exceſſum aut excellentiam
potentie motoris ſupra ſuam reſiſtentiam: intelli­
gitur per excellentiam ſiue exceſſum potentie mo-
toris ſupra ſuam reſiſtentiam exceſſus vnius pro-
portionis ſupra alteram ita  ſit ſenſus: quanto
vna ꝓportio excedit alteram tanto velocitas mo-
tus proueniens ab illa excedit velocitatem motus
prouenientem ab alia.
Et  iſta ſit intentio philo­
ſophi patet ex regula / quam ponit in ſeptimo phi­
ſicorū ſuperius allegata que (vt latius poſtea di-
citur) ſic intelligi debet.
Si aliqua virtus moueat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index