Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1que LK, fiat vt dupla ipſius AD vna cum BC ad du­
plam ipſius BC vna cum AD, ita LR ad RK.
Dico
priſmatis AG centrum grauitatis eſse R.
Ducantur enim
per puncta L, K lateribus priſmatis, atque ideo inter ſe
parallelæ MN, OP, quæ
ob centra K, L, ſecabunt
oppoſita parallelogrammo­
rum latera bifariam, eas
ſectiones connectant MO,
NP, ipſique MN, vel
OP, parallela ducatur Q
RS.
Quoniam igitur eſt
vt LR ad RK, hoc eſt vt
dupla ipſius AD vna cum
BC ad duplam ipſius BC
vna cum AD, ita OQ ad
QM, & recta MO bifa­
92[Figure 92]
riam ſecat AC trapezij latera parallela, punctum Q, AC
trapezij centrum grauitatis; ſimiliter & punctum S erit EG,
trapezij centrum grauitatis: priſmatis igitur AG axis erit
QS, & centrum grauitatis R, quod eſt in medio axis.
Omnis igitur priſmatis baſim habentis trapezium, &c.
Quod demonſtrandum erat.
PROPOSITIO XXI.
Si à quolibet prædicto priſmate duo priſmata
beſes habentia triangulas ſint ita abſciſſa, vt pa­
rallelepipedum relinquant baſim habens minus
parallelogrammorum inter ſe parallelorum præ­
dicti priſmatis, maioris autem partes æqualia pa­
rallelogramma ipſum parallelepipedum relin­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index