Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1
COROLLARIV M.
Manifeſtum eſt autem ex demonſtratione thelo­
rematis, omnis reſidui ex cylindro datæ maiori
ſphæræ portioni circumſcripto circa eundem
axim portionis, cuius baſis ſit æqualis circulo ma
ximo, centrum grauitatis eſſe in axe abſciſſa pri­
mum quarta parte ad verticem portionis termina­
ta ſegmenti axis portionis, quod centro ſphæræ,
& vertice portionis, & quarta parte eius quod
centro ſphæræ, & baſi portionis terminatur; ad
baſim terminata in eo puncto, in quo ſegmentum
axis portionis duabus prædictis ſectionibus fini­
tum ſic diuiditur, vt ſegmentum propinquius baſi
ſit ad reliquum, vt cubus ſegmenti axis portionis
centro ſphæræ, & vertice portionis terminati ad
cubum reliqui quod baſim portionis tangit, ſi­
quidem cubi triplicatam inter ſe habent laterum
proportionem, ſimul illud manifeſtum eſt, hoc
idem eadem ratione poſſe demonſtrari de centro
grauitatis reliqui ex cylindro dempta ſphæræ por­
tione abſciſſa duobus planis paralìelis centrum
ſphæræ intercipientibus, ita vt axis portionis à
centro ſphæræ in partes inæquales diuidatur, cu­
ius cylindri circumſcripti ſit idem axis, qui & por
tionis, baſis autem æqualis circulo maximo.
Si­
militer enim deſcriptis duobus conis rectangulis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index