Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1tribus ſolidis communem, poſitas in eodem plano, quæ ſunt
AF parallelogrammum, triangulum EDF, & ſemicir­
culus, vel ſemi ellipſis ABC: & ſint ſectiones rectæ GO,
HN, KM: hæ igitnr erunt diametri eiuſdem rationis trium
ſectionum, ſcilicet circulorum, vel ellipſium ſirnilium, qui­
bus erit commune centrum L, in quo nimirum axis BD
tres dictas lineas GO, HN, KM, bifariam ſecat.
Vt
igitur de ſolido AF diximus, ſint circa axem BL, & ſuper
baſes circulos, vel ellipſes circa HN, KM cylindri, vel
portiones cylindricæ HP, KQ, qui vnà cum portione
cylindrica, vel cylindro GF ipſa ſectione facto, erunt inter
eadem plana paral­
lela per EF, GO.
Dico trium cylin­
drorum, vel cylin­
dri portionum GF,
HP, KQ, reliquum
ipſius GF dempto
HP, ipſi KQ eſse
147[Figure 147]
æquale.
Quoniam
enim cylindri, & cy­
lindri portiones eiuſdem altitudinis inter ſe ſunt vt ba­
ſes, circuli autem, & ſimiles ellipſes; inter ſe, vt quæ à
diametris eiuſdem rationis fiunt quadrata; ex Archime­
de, hoc eſt vt earum quartæ partes, quæ à ſemidiame­
tris quadrata deſcribuntur; erit vt quadratum LO ad
quadratum LN, ita cylindrus, vel portio cylindrica
GF ad cylindrum, vel portionem cylindricam PH: &
diuidendo, vt rectangulum LNO bis vnà cum quadra­
to NO, ad quadratum LN, ita reliquum cylindri, vel
portionis cylindricæ GF, dempto ipſo PH, ad ipſum
PH: ſed vt quadratum LN ad quadratum LM, ita eſt
vt ſupra, cylindrus, vel portio cylindrica HP ad cylin­
drum, vel portionem cylindricam KQ, ex æquali igitur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index