Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 283 > >|
1
Sit coni fruſtum ABCD, cuius axis EF, fruſto autem
ABCD, intelligatur inſcriptum fruſtum pyramidis inſcri­
ptæ cono AHD, à quo abſciſsum eſt fruſtum ABCD,
baſim habentis æquilateram, & æquiangulam inſcriptam
circulo AD: quare eius centrum grauitatis, & figuræ erit
punctum F, vt diximus in præcedenti, axis autem FH, ſi­
cut etiam pyramidis abſciſsæ vna cum cono BHC, axis
EH, quare & reliqui fruſti pyramidis axis erit EF, igi­
tur in EF, ſit fruſti inſcripti fruſto ABCD, centrum gra­
uitatis G.
Dico punctum G, eſse centrum grauitatis fru­
ſti ABCD.
Ponatur enim
FL, pars quarta ipſius FH,
necnon EK, pars quarta ip­
ſius EH: punctum igitur K,
eſt centrum grauitatis pyra­
midis, & coni BHC, ſicut
& punctum L, pyramidis, &
coni AHD. cum igitur fru
ſti pyramidis fruſto ABCD,
inſcripti ſit centrum grauita­
tis G; erit vt GL, ad LK,
ita pyramis BHC, ad pyra­
midis fruſtum fruſto ABCD,
inſcriptum: ſed vt pyramis
BHC, ad pyramidis fruſtum
fruſto ABCD, inſcriptum,
56[Figure 56]
ita eſt diuidendo, conus BHC, ad fruſtum ABCD, pro­
pter eandem triplicatam communium conis, & pyramidi­
bus ſimilibus laterum homologorum proportionem; vt igi­
tur GL, ad LK, ita erit conus BHC: ad fruſtum ABCD:
ſed coni BHC, centrum grauitatis erat K, & coni AHD,
centrum grauitatis L; fruſti igitur ABCD, centrum gra­
nitatis erit G.
Quod demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index